Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
56
Einzelbild herunterladen
 

# dire praesumpserit, usque in diem vitae ab honore accepti ordinis, &, sicut habent antiquorum Patrum canones, ab officio depona-tur, ei tantummodo communione concessa.,,(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 38. & AUGUSTINUM cit. Tit. XVII.Cap. 21.§. XXII.CONCILIUM TURONENSE II. Cap. XIII (a) Episcopus conjugem, ut sororem, habeat: & ita sancta guber- natione gubernet domum omnem, tam Ecclesiasticam, quam propriam, ut nulla de eo suspicio quaqua ratione consurgat. Etlicet, Deo propitio, Clericorum suorum testimonio castus vivat, quia cum illo tam in cella, quam ubicunque fuerit, secum habi- tent, eumque Presbyteri, & Diaconi vel deinceps clericorum tur-ba juniorum, Deo adjutore, conservent: sic tamen propter zelo-tem Deum nostrum, tam longe absint, mansionis propinquitatedivisi, ut nec hi, qui ad spem recuperandam Clericorum servitu- te nutriuntur, famularum propinqua contagione polluantur.-IDEM Cap. XX." Archipresbyteri vicani, & Diaconi, & Subdiaconi, non quidem cum conjugibus suis maneant. Pro qua re hoc placuit observa- re, ut quotiescunque Archipresbyter seu in vico manserit, seuad villam suam ambulaverit, unus lector canonicorum suorum,aut certus aliquis de numero clericorum cum illo ambulet, & incella, ubi ille jacet, lectum habeat pro testimonio. Septem tamen inter subdiaconos & lectores vel laicos habeat concessos, qui vi-cissim septimanas suas cum illo facere omnino procurent: & quidistulerit, fustigetur. Et si in hoc Presbyter negligens inventusfuerit, quod non hoc sic implere contendat, triginta diebus com- munione privetur, donec poenitentiam agat, & sic revertatur adgratiam. Reliqui Presbyteri, & Diaconi ac subdiaconi vicani, hoc studiose custodiant, ut mancipiola sua ibi maneant, ubi uxo- res suae: illi tamen segregati solitarii in cella jaceant, & orent,& dormiant. Nam qui uxores non habent, in parte de manci- piolis suis habeant cellulas segregatim, ubi & ipsi itidem & orent"se-