☞§. XV.CONCILIUM TURONICUM I. Cap. I. (a)„ Primo ergo loco, sacerdotes vel ministri Ecclesiae, de quibus22 L dictum est, Vos estis lux mundi, ita in omni sancta conversa-„tione a Dei timore actus suos dirigant, ut & divinae possint pla-„cere clementiae, & bonum fidelibus praebeant exemplum: quia si-„cut vae eis interminatur, per quos nomen Dei blasphematur, ita„ illi immortalitatis gloriam consequentur, per quorum actus no-„men Dei benedicitur. Si enim universis fidelibus, secundum apos-„tolicam doctrinam, castitas custodienda indicitur, ut qui habent„ uxores ita sint, quasi non habentes: quanto magis sacerdotes Dei,„ac levitae divino mancipati altari, custodire debent, ut non solum„ cordis, verum etiam corporis puritatem servantes, pro plebe sup-„plicaturi, preces illorum ad divinum mereantur introire auditum:„ quia secundum authoritatem Apostoli, qui in carne sunt, Deo„ placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spi-„ritu. Et iterum: Omnia munda mundis, coinquinatis autem &„infidelibus nihil est mundum: sed polluta est eorum & mens &„ conscientia. Cum ergo laico abstinentia imperetur, ut possit ora-„ tioni vacans, & Deum deprecans, exaudiri: quanto magis sacer-„ dotibus vel levitis, qui omni momento parati esse debent in om-„ni munditia & puritate, securi, ne aut sacrificium offerre, aut„ baptizare, si id temporis necessitas poposcerit, cogantur imparati„aut immundi? Qui si contaminati fuerint carnali concupiscentia,„qua fronte excusabunt, quo pudore usurpabunt, qua conscientia," quo merito exaudiri se credent?"IDEM Cap. II.„ Et licet a patribus nostris e commissa authoritate id fuerit con-„ — stitutum, ut quicunque sacerdos vel levita, siliorum procrea-„tioni operam dare fuisset convictus, a communione dominica ab-„ stineret; nos tamen huic districtioni moderationem adhibentes, &„justa constitutione mollientes, id decrevimus, ut sacerdos vel le-„ vita conjugali concupiscentiae inhaerens, vel a filiorum procreatio-„ ne non desinens, ad altiorem gradum non conscendat, neque sa-„crificia Deo offerre, vel plebi ministrare praesumat. Sufficiat his„ tantum, ut a communione non efficiantur alieni. Sed ut haec va-„ leant
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten