§. XII.EUGENIUS III. in Synodo Remensi Cap. 7. (a)" Quia vero continentia, & Deo placens munditia in Ecclesiasti-„ & cis personis & sanctis ordinibus dilatanda est, sanctorum Pa-„trum, & Praedecessoris nostri Papae Innocentii vestigiis inhaeren-„tes statuimus, quatenus Episcopi, presbyteri, subdiaconi, regula-„ res Canonici, monachi, atque conversi professi, qui sacrum trans-„gredientes propositum, uxores sibi copulare praesumpserint, se-„ parentur: hujusmodi namque copulationem, quam contra eccle-„siasticam rationem constat esse contractam, matrimonium non es-„ se censemus. Qui etiam ab invicem separati, pro tantis excessi-„bus condignam poenitentiam agant. Id ipsum quoque de Sancti-„monialibus, si, quod absit, nubere tentaverint, observari praeci-„ pimus.,(a) Apud BINIUM Concil. Tom. III. Part. II. pag. 500. & CHRISTIANUMLUPUM cit. pag. 53.§. XIII.ALEXANDER III. Cantuariensi Episcopo. (a)„ Si qui clericorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos„1 ad relinquenda beneficia Ecclesiastica, & retinendas uxores„ districtione Ecclesiast: compellatis: Sed si in Subdiaconatu & aliis„ superioribus Ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores„ dimittere, & poenitentiam agere de commisso, per suspensionis &„excommunicationis sententiam compellere procuretis.-IDEM Herfordiensi Episcopo. (b)„ Cane de clericis inferiorum ordinum, qui in conjugio constitu-„ ti, diu Ecclesiastica Beneficia ex concessione praedecessorum tuo-„rum habuerunt, a quibus sine manno discrimine, ac effusione„sanguinis non possunt privari: f. t. id duximus respondendum, ut,„ quia ibi natio, & gens barbara, & multitudo in causa est, eos„sub dissimulatione sustineas, ecclesiastica beneficia tam diu habita„ possidere, & provideas attentius, ne deinceps clericus conjugatus„ad ecclesiastica beneficia vel sacros Ordines, aut administrationes„ ecclesiasticas admittatur, nisi forte castitatem voveret perpetuam,„ & qui unicam & virginem habuisset uxorem.-IDEM
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten