Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
38
Einzelbild herunterladen
 

8minum sanguinis effusione manus servant innoxias. Quales seesse sacerdotes existimant, aut quid inde sentiunt, dicente Deo: Sacerdotes mei semel nubant? Et Apostolus, unius uxoris virum, &c. & hoc ante susceptum sacerdotium uti licitum est. Nam a die suscepti Sacerdotii etiam ab ipso proprio conjugio prohiben- di sunt. Quomodo sacerdotio fungi considerant, qui talibus sce-leribus involuti esse monstrantur, ut neque saeculares fideles hisfacinoribus obvolutos optemus? Quomodo non perrimescunt di- vina ministeria contingere? aut quomodo ad orandum pro pecca-tis populi accedere praesumunt, dum sacri Canones neque pue-rum clericum, cui sacerdotium non est, secundis copulari nuptiis praecipiunt? Isti enim e contrario non solum post susceptum sa-cerdotium se abstinere ab una uxore nolunt, imo luxuria obvolu-ti, pejora saecularium scelera committunt, ut plures uxores habe- re praesumant, quibus neque unam concessum est post susceptum ministerium attrectare.-IDEM Cap. XI. (b)Qui Clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant, ex Concilio ( Africano Capitulo XXXVII. ita continetur: Praeterca cum deClericorum quorundam, quamvis erga proprias uxores inconti- nentia referretur, placuit Episcopos & Presbyteros, seu Diaconos,secundum propria statuta, etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab Ecclesiastico officio removeantur. Caeteros autem Cle- ricos ad id non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiae Con- suetudinem observari debere.-(a) Apud BINIUM Concil. Tom. III. Part. I. Sect. 1. pag. 363. Coloniae MDCXVIII.(b) Apud HARTZHEIM Concil. German. Tom. I. pag. 80.§. VIILEO IX. contra epistolam Nicetae. (a) Omnino confitemur, non licere Episcopo, Presbytero, Diacono,Subdiacono propriam uxorem causa religionis abjicere a curasua, scilicet, ut ei victum, & vestitum largiatur, non ut cum illaex more carnaliter jaceat. Sic & sanctos Apostolos legimus egis.se, beato Paulo Apostolo dicente: Nunquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut fratres Domini & Cephas? Videinsi-