Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

S patitur in omnibus manere censuram, & aetas istius, de quo agi-tur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus possit ordinem provehi, temporum condescendentes, ut dictum est, defectui, concessisse nos noveris, ita tamen, ut de mo-ribus, & vita, vel actu ipsius tu in diem judicii ante tribunal il- lud terribile reddas communi domino rationem: quia sic praeterita prae angustia temporis mitigamus, ut caute atque sollicite futuris excessibus obviemus. Propter quod jubemus Micinam ancillam,de qua se post uxoris transitum habere confessus est filios, nequecum ipso manere liceat, & cuicunque monasterio continentiam professura tua dispositione tradatur, ut meliori sorte ad quod pro- movetur officium, sub bonae possit famae merito ministrare, nec aliqua opinionis ejus maculandae relinquatur occasio.-(a) Apud BALUZIUM Miscellan. Lib. V. p. m. 467. Conferatur DISTINCT.XXXIV. C. 7.§. V.GREGORIUS MAGNUS Lib. I. Epist. 42. (a) Ante triennium Subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohi-ribus miscerentur. Quod mihi durum atque incompetens vide-tur, ut, qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque casti-tatem ante promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit) deterius cadat. Unde videtur mihi, ut a prae-senti die Episcopis omnibus dicatur, ut nullum Subdiaconum fa-cere praesumant, nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus & praeterita mala, quae per propositum mentis appelita non sunt,violenter non exigantur, & futura caute caveantur. Qui vero post eandem prohibitionem, quae ante triennium facta est, conti- nenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi, atque remuneran-di sunt, &, ut in bono suo permaneant, exhortandi. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere nolue-rint, ad sacrum ordinem nolumus promoveri: quia nullus debetad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptumministerium fuerit approbata.-IDEM Lib. III. Epist. 34." Multorum relatione comperimus, hanc apud vos olim consuetu-L dinem tenuisse, ut Subdiaconi suis licite miscerentur conju-gibus.