non habeat pares (g), aut 2.) hi per longum tempus absint (b), aut 3.)investitura tantum sit renovanda (i), tunc enim & alii testes non-paresexceptis tamen foeminis (k) sufficiunt: econtra ad actus jurisdictionisfeudalis contentiosae pares curiae requiruntur tanquam judices, & hincdicuntur constituere judicium feudale.A 2§. II.ideoque si sine eis facta sit investitura, etiamsi dominus confiteatur factam: quiatamen sine hac solennitate facta est, non valet, etiamsi probari possit per breve testatum. II. F. 32. In hoc tamen à jure féudali longobardico dissentit jusfeudale germanicum definiens: Si dominus vasallum investit absentibus paribuscuriae, non nocet id vasallo, nisi inficiante domino, ubi non per alios, nisi perpares suos probanda est investitura. J. feud. alem. cap. 72. §. 3. Secundum hocigitur pares in actu investiturae non requiruntur solennitatis, sed tantum proba-tionis gratia, ita ut investitura, domino eam diffitente per hos possit probare,siquidem testes in causis feudalibus non possunt esse, nisi qui à domino investitifuerint. J. feud. alem. cap. 44. §. 1. Kaiser=Recht lib. 3. cap. 22. J. feud.saxon. art. 2. J. feud saxon. lat. cap. 2. §. 2. J. feud. Alem. Bavar. cap. 48.cit. edit. Senckenberg.(g) Quod autem dictum est, ut per pares probetur investitura: intelligendum est deeo domino, qui alios habet vasallos: caeterum sufficiunt extranei. II. F. 33. pr.1. F. 26. §. 1. II. F. 2. §. I. II. F. 58. §. 1. Hoc ipsum quoque jus feud.alem. cap. 72. §. 4. Hisce confirmat: si dominus vasallum investit praesentibusaliis, quam paribus curiae, eosque ita alloquitur: concedo vobis hoc jus, ut vosomnes sitis loco parium meorum, & habeatis jus testimonii ferendi, quando opusfuerit, perperam facit excepto hoc casu: si domiuus non habet septem pares, quifeudum ab ipso possident, tunc demum istud recte facere potest.(h) Pares si tempore investitionis abfuerint, etiam extranei sunt: etipiendi. 1. F. 26. pr.Hoc autem intelligi oportet de abseentia non brevis, sed longi temporis; nealias hic textus contradiceret textui II. F. 33. pr. qui ita habet: Nec dicaturinvestituram, ubi sine paribus facta est, valere: quoniam tunc temporis aberantpares, quia etiamsi absint, tamen expectandi sunt.(1) DE VETERI enim beneficia inuestiturae, quae fit à domini successore vel vasallasuccessore, etiam extranei recipiuntur ad testimonium. II. F. 32.(*) Cl. II. F. 32.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
3
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten