Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

invicem differt, quod 1.) illa, quae dicuntur esse jurisdictionis feudalisvoluntariae, quilibet & qualiscunque dominus; contra jurisdictionem con-tentiosam talis duntaxat dominus exercere possit, qui tantae est dignitatis(c), ut curiam feudalem celebrare possit, & tot habet vasallos, ut sententiamferre queat (d), ac dein 2.) quod pares curiae ad actus jurisdictionis feu-dalis voluntariae adhibeantur tanquam testes qualificati & necessarii (e), itaut investitura illis non praesentibus facta nulla sit (f), nisi 1.) dominusnonfraudibus aliisque inconvenientiis, quae in clericorum investitura saepe interce-dere solent: huic textûs intentioni autem minime satisfieret, imo adeo adver-saretur, si necessitas adhibendi pares curiae foret remissa, & testes extraneisufficerent, eoquod jus feudale longobardicum illos minus, quam hos suspec-tos habet; nam idcirco PARES necessarii sunt in instrumento investiturae, & NONALII: nequid excogitetur falsitatis in perniciem domini, aliis testibus inductis,corruptis forte pecunia vel odio vel gratia, quae non sunt suspicanda in paribus, cit.II. F. 58. §. 2. Copulativa haec textus interpretatio igitur eo magis est prae-ferenda, quo magis per illam textùs rationi satisfit, & quo evidentius aliastextûs ille contradiceret textui II. F. 32. pr. diserte loquenti: SIVE CLERICUSsive laicus sit dominus, ad probandam novam investituram semper pares sunt ne-cessarii. Verum cum praefata textus ratio in bonis clericorum saecularibus sivepatrimonialibus cesset, etiam textus ipse ad haec nequit extendi, sed ad bonaecclesiastica tantum debet restringi.(b) II. F. 26. §. 1. II. F. 2. pr. & 58. §. 1.(c) Secundum jus germanicum enim nemo jurisdictionem saecularem exercerepoterat, nisi illam haberet ab imperatore concessam. J. prov. alem. cap. 96.edit. Berger, ubi: "Ir sullend wissen, daß allew dem Gericht, dem weltlichen sind, dem muß man von ain römischen Künig empfahen: davon mag niemangesprechen, daß ain Gericht sein aigen sey, Siquidem quilibet judex (etiamin causis feudalibus) tenet locum imperatoris. Kaiser=Recht. lib. 3. cap. 13. edit.Senkenberg. Imperator autem non nisi principibus, & comitibus & aliis do-minis jurisdictionem secularem concedere solebat. J. prov. alem. cap. 102. §. 2.edit. Schilter. Ideoque jure nullus rusticus judex esse potest. J. prov. alem. cap.73. edit. cit.(d) J. feud. alem. cap. 60. §. 1. edit Senkenberg.(e) 1. F. 26. pr. & Rubr. II. F. 32.(f) Nam licet alii intersint testes, investitura minime valeat. II. F. 2. pr. eoquodpraesentia parium est instar solennitatis, ad actum investiturae à lege requisitae,ideo.