Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.apud illum, diligentißime contendas opus est, perBalbum, & Oppium maxime, ut de me scribantquam diligentißime, oppugnamur enim, ut audio,& a praesentibus quibusdam & per literas. ijs itaoccurrendum, ut rei magnitudo postulat. Furni-us est illic mihi inimicissimus. Quinctus misit fili-um non solum sui deprecatorem. sed etiam accusa-torem mei, dictitat, si à me apud Caesarem oppug-nari. quod refellit Caesar ipse, omnesque eius amici.neque uerò desistit, ubicunque est, omnia in memaledicta conferre. nihil mihi unquam tam incredi-bile accidit, nihil in his malis tam acerbum, qui exipso audißent, cum Sicyone palam multis audien-tibus loqueretur, nefaria quaedam ad me pertule-runt, nosti genus, etiam expertus es fortasse: inme id est omne conuersum. sed augeo commemo-rando dolorem, & facio etiam tibi. quare ad illudredeo. cura, ut huius rei causa, dedita opera, mit-tat aliquem Balbus, ad quos uidebitur. uelim curesliteras meo nomine. Vale. XV kalend. sanis.ARGVMENTVM EPIST II. LIB.14. Famil.Haec scripta est Caesare Dictatore, iterum anno ur-bis DCCVI. quae Tulliam filiam ad se uenisse, & se in ani-mo habere Ciceronem filium ad Caesarem mittere nuntiat.Tullius