Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.Post reditum Ciccronis in Italiam Tullia filia aegro-cauit, epist. 6. lib. 11. ad Atticum. Vxori igitur dolorem exfiliae morbo, & difficultatem, quo minus possit propius ac-cedere, significat.Tullius S. D. Terentiae suae.IN maximis meis doloribus excruciat me uale-tudo Tulliae nostrae, de qua nihil est, quod adte plura scribam, tibi enim aequè magnae curae essecerto scio. Quòd me propius uultis accedere, ui-deo ita esse faciendum. etiam ante fecissem: sed memulta impedierunt, quae ne nunc quidem expedi-ta sunt. sed à Pomponio exspecto literas, quas adme quàm primum perferendas cures uelim. da ope-ram ut ualeas.ARGVMENTVM EPIST. 8. LIBRIII. ad Atticum.Eiusdem anni mense extremo scripta est. continet au-tem querelam de suis miserijs, in quibus reuersus in Italiamerat.CICERO S. D. ATTICO.Vantis curis afficiar, & si profecto uides,tamen cognosces est Lepta & Trebatio.maximas poenas pendo temeritatis meae, quam tuprudentiam mihi uideri uis: neque te deterreo,quo minus id disputes scribasque ad me quàm saepis-sime, non nihil enim me leuant tuae literae hoc tem-pore. Per eos, qui nostra causa uolunt, ualentqueapud