19quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patroci-nium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est:nemo colendam neget, quam profitetur optandam.Quod si hujus ominis non est etiam justa vitatio, or-namentis saltem curiae decuit abstineri. Praestate, oro vos,ut ea, quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus.Consuetudinis amor magnus est, merito divi Constantiifactum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitandasunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem cura-mus famae & nominis vestri, ne quid futura aetas in-veniat corrigendum. Ubi leges vestras & verba jura-bimus? quâ religione mens falsa terrebitur, ne intestimoniis mentiatur: omnia quidem Deo plena sunt,nec ullus perfidis tutus est locus; sed plurimum va-let ad metum delinquendi etiam praesentia religionisurgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa orafidem convenit singulorum; neque aliquid magis au-thoritatem facit sententiis nostris, quam quod omniajuratus noster ordo decernit. Patebit ergo sedes pro-fana perjuriis, & hoc inclyti principes mei probabilejudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? sed di-vus Constantius idem fecisse dicitur, cetera potiusB 2illint
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten