Druckschrift 
Pars I (1787)
Entstehung
Seite
20
Einzelbild herunterladen
 

20Sillius Principis aemulemur: qui nihil tale esset aggres-sus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enimsequentem lapsus prioris, & deprehensionis antece-dentis exemplo nascitur emendatio. Fas fuit, ut pa-rens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non ca-veret invidiam. Non potest etiam nobis eadem de-fensio convenire, si imitemur, quod meminimusimprobatum: accipiat aeternitas vestra alia ejusdemprincipis facta, quae in usum dignius tractat. Nilille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevitnobilibus sacerdotia; romanis caeremoniis non negavitimpensas; & per omnes vias aeternae urbis laetum se-cutus senatum, vidit placido ore delubra, legit in-scripta fastigiis deorum nomina, percontatus esttemplorum origines, miratus est conditores. Cum-que alias religiones ipse sequeretur, has servavit im-perio. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est.Varios custodes urbibus & cultus mens divina distri-buit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales ge-nii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime hominiDeos asserit: nam cum ratio omnis in operto sit,unde rectius quam de memoria atque documentis rerum.ſecnu.