Druckschrift 
Pars I (1787)
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

18fectus vester gesta publica prosequor, & ut legatuscivium mandata commendo. Nulla est hic dissensio vo-luntatum, quia jam credere homines desierunt, auli-corum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli,diligi majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipubli-cae privata certamina? merito illos senatus insequitur,qui potentiam suam famae Principis praetulerunt. No-ſter autem labor pro Clementia veſtra ducit excubias:cui enim magis commodat, quod instituta majorum,quod patriae jura & facta defendimus, quam tempo-rum gloriae? quae tum major est, cum vobis contra mo-rem parentum intelligitis, nil licere. Repetimus igiturreligionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certenumerentur principes utriusque sectae, utriusque sen-tentiae: proximus eorum caeremonias patrum coluit,recentior non removit. Si exemplum non facit reli-gio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis tamfamiliaris est barbaris, ut aram Victoriae non requi-rat? cauti in posterum sumus, & talium rerum ostentavitamus. Reddatur saltem nomini honor, qui numinidenegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra,& adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem,qui-