dictus Hesso litem renovavit et quocl "Wernherus iunior terram ipsam in manumsuam et ducis resignavit, auctoritate et interventu ipsius du eis et iustitiamedia obtinuit. Erant tunc temporis ibidem duae mulieres duci iure proprie-tario pertinentes iure successionis et generis donatoriae quae iustitiam sibifieri iuxta ordinationem antiquam postulabant et ubi minus sufficiebat iurisexperientia, misericordiam et clementiae divinae intuitum clamitabant. Undepraedictus Hesso humanitatis non immemor preces ipsarum per interventumducis admisit et eis iam dietam terram concessit huius tenore conditionis,quod si aliqua praesumptione iam dietae mulieres ipsius terrae possessionemin alteram transferrent personam, ab omni iure suo irreparabiliter caderent.Praedictae etiam annuae pensioni scilicet marcae argenti augmentum adiec-tum est quinque solidorum specialiter de fundo in Wolfenwüare sito. Uni-versum autem censum annuum in festo Johannis Baptistae in domo HessonisConstantiae persolvere tenentur. Nostra etiam ordinatione et iam dicti ducisconstitutione firmatum est, ut sicut hactenus terra illa advocato caruit itadeineeps nullus constituatur ibidem advocatus, sed omni semper gaudeatlibertate. Haec omnia nostra et ducis auctoritate debitam sortita sunt etfinalem constitutionem. Et ut rata et inconvulsa permaneant praesentempaginam conscribi et nostro sigillo signari feeimus, et ut robur firmius sorti-antur sigillum ipsius ducis admisimus. Acta sunt haec anno ab incarnationeDomini millesimo centesimo octuagesimo septimo, praesidente in sede apo-stolica Urbano papa, imperante invictissimo imperatore Hainrico, Fridericoduce Sveviae. Testes qui viderunt et audierunt: praepositus maioris ecclesiaein Constantia Ulricus, decanus Cunradus, Hainricus notarius, Hugo ple-banus de Friburg et archipresbyter in Brisgaugia, Wernherus plebanus deZartun; comes Bertholdus de Nuwenburg; Marquardus de Bamstain; Eain-hardus, Waltherus de Valkenstain; Gotefridus de Stophen; Hainricus deDietingen. Siquis autem contra hanc nostram constitutionem sive contradonatoris ordinationem vel per invasionem vel venditionem vel aham alie-nationem praesumtuose venerit, in interitum carnis, nisi resipuerit, in diemaranatha cum Dominus ad iudicandum venerit anathema sit.
Nach dem Abdruck beiDümge, Regesta Badensia, Karlsr. 1836, S. 147f.Dümge hatte die Urkunde doch wol aus dem Gr. Generallandesarchive in Karls-ruhe. Dort ist sie jedoch jetzt nicht, wie mir in Bestätigung meiner eigenenfrüheren Ergebnisse Herr Dr. Krieger freundlichst mitteilte; ebensowenig etwa(nach gütiger Auskunft von Herrn Prof. Roder auf eine für alle Fälle getaneFrage) im städt. Archiv zu Villingen. Auch Ladewigs Constanzer Regesten,Nr. 1096, kennen sie nur in dem Dümge'schen Abdruck.