Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

De Jure Patronatus & singularibus ejusdem.mam ablegarit, peculiariter eidem in mandatis dederit, Pul-lam, aut indultum ut exquireret, quo menses Papales DuciSerenissimo, ejusque Successoribus relinquerentur, quod ut-cunque in forma expeditum non fuerit, ex certa tamen tra-ditione compertum habemus (b), Masio Romae fuisse declara-tum« misque negotiis impeditus summus Pontifex vel"adeundi sui copiam paucis facit, vel si quando fa-a cilitate, & benignitate sua ductus multorum de-siderio satisfacere conatur, oppressus temporum,"ac rerum difficultatibus, dum omnibus gratificaristudet, multarum agendarum rerum tempus prae-terit; quare culpam omnem in temporum ra-tionem impeditissimam, atque turbulentam, aequum« est, te transferre; caetera Masius tuus, quem egohominem, cum propter singularem eruditionem"ejus, atque virtutem, tum propter eximium ergate studium, & fidem mirifice diligo, vel coram" tibi, vel absens per epistolam pluribus verbis nar-rabit: eum ego tibi, nisi ipsius praeclara virtus,"& summa in te observantia satis commendaret,« jam pridem longâ oratione commendassem; equi-dem ità statuo, si quid in Masium liberalitatis"contuleris, illustriorem apud omnes futuramgloriam tuam, quò illius merita jam pridem bo-nis, atque eruditis viris cognita planè sunt, &"probata reddes; tu, quod hactenus cum tuâ sum-" laude semper fecisti, ut catholicae religionis" causam pro tua parre tuereris, si post hac ta-"lem te praestabis, ut cœteri Principes verae pieta-tis exemplum, quod imitentur, te unum sibi pro-ponant, pulcherrimam cum sempiterna nominis"tui memoria ex ea re laudem consequeris; vale,& me ama. Romae V. Idus Julii Anno M. D. LVI.b) Sic prae caeteris in relatione, quam de Parochia Mon-heimensi nobis reliquit Consiliarius Ehrmans hic11ma