Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

objectain, & ex-tra Patriam.CapitulaCanoni-corum,& Cano-nissarumMonten-Julia.censia.Christi-anitates

De jure Patronatus, & singularibus ejusdem.§. V.Juris nostri Patronatus varia sunt objecta, utpotePraepositurae, Decanatus, & Praebendae canonicales, iisquecohaerentia vel separata officia (a), quae in aliquibus Capitu-lis per electionem canonicam, in aliis per turnum confe-runtur (b), Decanatus rurales Christianitatum, in quas Communitates nostrae à saeculis divisae sunt (c), earumque Parochiae,Vicariatus, & beneficia minora, ad quae vel Capitula, velAbbatiae in concreto, vel eorum Praepositi soli, aut una cumaliis praesentant.a) In Ducatu Montensi unum Dusseldorpii existit Cano-nicorum Capitulum, & alterum Canonissarum il-lustrium in Gerresheim; de his illud notatu dignum,quod, antequam recipiantur, ex paternâ & maternastirpe octo, adeoque sedecim progenitores deno-minent, de quorum nobilitate, illiusque authentiâquatuor avitae nobilitatis viri iuramentum deponant,necesse sit; quod quatuor ibidem subsistant Cano-nici ad res divinas peragendas destinati, quodque inhis nobilitatis stemma non requiratur, & nihilotamen minus voce in Capitulo gaudeant.In Ducatu autem Juliacensi quinque numerantur, Canonico-rum, Juliacense videlicet, Monasteriense Eiffliacum,Heinsbergense, Sittardense, & Wassenbergense,Canonissarum denique Susterense, quod eisdemferè, ac Gerresheimense regitur statutis, ex hisilla, quae Monasterii Eifliae, & Wassenbergae sunt,Praepositos habent; quorum nominatio juri Patrona-tus territoriali connexa est.b) Ut Monasterii-Eifice, Wassenbergae, & in illustribusCanonissarum Capitulis.c) Harum in Ducatu Montensi tres offendes: Dusseldor-piensem, Tuitiensem, & Siegburgensem; octo veròin Juliacensi Ahrensem, Bergheimensem, Burgien-sem, Juliacensem, Süchtelensem, Tulpiacensem Co-loni-