Specia-lia Pa-trona-tus Ju-lie, &Monti-um.Com-plexus,diversi-tas, exer-citium.Catholi-cos inter& Pro-testantes
De Jure Patronatus, & Singularibus ejusdem§. II.In hoc non postremum sane locum obtinet Jus Pa-tronatus Serenissimis Ducibus nostris proprium, vix non quo-tidie obvium; de hoc vero nobiliora proponere me nec in-utilem, nec ingratam praestitisse operam putem; eóquodPatriae nostrae singularia circa illud amplissime diffusa sint,& ex conventionibus nunc memoratis, aliisque legibus Pa-triis, & consuetudinibus singulariorem formam induerit.§. III.Excedit nempe, quod primum est, jus illud Patro-natus hinc inde patriae limites; complectitur dein Dignitates & Prae-bendas in Canonicorum, Canonissatumque Capitulis, Parochias,Vicariatus, & quae id genus alia sunt beneficia Ecclesiastica,imo & aedituorum officia. Idem porro jus non tantum Se-renissimo Duci Electori nostro convenit, sed & titulo bo-norum, aut familiarum transiit ad Capitula indigena, & ex-tranea, ad Abbatias, Praeposituras, Prioratus, ChristianitatesDecanos rurales & Parochos, ad Communitates, & Sodalita-tes, familias nobiles, imo & rusticas; atque inde pleno fluitalveo, divisionem juris Patronatus in Ecclesiasticum, & saecu-lare, in reale, & personale, in haereditarium, & familiare, si-ve gentilitium Patriae nostrae quam maxime esse accommo-dam.§. IV.Aliam iterum penes nos consequitur divisionemjus Patronatus non praetereundam respectu Catholicorumvidelicet & Protestantium; notum quippe, cum funesto re-formationis tempore multa summo Catholicorum detrimentato in pluribus Germaniae Provinciis fuerint immutata, atque in-novata, idem etiam fatum Patriae nostrae obtigisse; varia ete-nim