Druckschrift 
1 (1881)
Seite
494
Einzelbild herunterladen
 

494 KEDEN.

adumbratas potius intellegentias hebetatumque ingenium quamacutum sentiet. Adde taedium, quod nobis affert, quae sit mentishumanae indoles, consideratio. Num quid enim in dubium vo-cari potest, errori saepius successisse errorem veritatisque lucem,ubi e tenebris emerserit, nubibus mox esse obductam?

In his itaque angustiis ne ab aestu rerum abripiamur ocu-losque mentis perstringamus, petenda nobis est altior quaedamhistoriae contemplatio. Qui quae ab hominibus suscepta sint,quae peracta sive inchoata relicta, diligenter reputaverit, facileintelliget, alia manasse ex intimo eorum animo, alia in temeri-tate fortunae posita esse. At vero historia illis unice continerimihi videtur, quae ex vitae prodierint veritate. Quemadmodumitaque verus eius fons animus habendus est hominis, sive gran-dis et erectus sive pusillus, cupiditatesque, quae nobis in visce-ribus atque medullis haerent, sie etiam expleta mentis humanaecomprehensio verus est ex omni historia isque uberrimus fruetus.

Patriae historiae annales evolventibus una res obvia memo-rabilis sane dignaque admiratione, quod Geriaani, adversa for-tuna miseriisque oppressi, omni fere tempore confirmato refecto-que animo malum a cervieibus depulerint. Quamvis enim for-tunae iniuriam nimia saepe patientia, ne dicam ignavia aeeepe-rint, tarnen callo animum obduci haud passi ingeniique tardi-tatem vincentes mox partes suas fortiter suseeperunt. Magistravitae ipsa fuit calamitas monuitque, ut laetiorem sortem ab insitainnataque virtute, ab integritate et amore patriae repeterent.Germani contra Romanos summa virium contentione frustra di-micantes bellique artibus victi a superbiente imperatore in silvaserant repulsi. Nondum vero ducenti intererant anni, cum gene-rosus ille vir, dilapsa iam re Romana, a Germanis imaginemsumeret vitae purae incorruptaeque, quam popularibus suis tan-quam antiquae probitatis atque fidei exemplar proponeret.

Germania nostra, in media Europa sita et ab oceano, qui com-mercium societatemque cum aliis terrarum partibus periculo va-cuam tuetur earumque opes subvehit, praeclusa, undique peregriniscineta est populis. Peregrini vero alieni, saepius hostes. Quoquidem singulari suo situ aeque coaeta est affeetare gentiumimperium ac impedita, quo minus hoc scopum attigerit,