GÖTTINGER REDE.
JtXerum praesentiuin vicissitudines tarn citato cursu seseproripiunt, ut reputantibus nobis quae fiunt atque id agen-tibus ut ea animo comprehendere, nexum eorum accuratiuspei'spicere nosque ad id quod adest quodque praesens est accom-modare contendamus, iam erepta sint ex oculis nostris oblivioni-que tradita, quae praesentia etiam nunc esse crediderimus. Eaenim est nostrae aetatis indoles ut rem magnam maior, maioremmaxima excipiat et qui inde nascuntur graviores animi motusplacide non deleniantur, sed terrore potius supprimantur. Quiquidem anxius rerum Status, dum cogitationes multorum occupat,eo alios adducit ut rnentem a tali perturbatione avocantes prae-teritis advertant oculos omnemque operam indagandae historiaeperscrutandaeque antiquitati impendant. Vetusta monumentaaccuratissima diligentia anquirunt, morum, iuris linguaeque pri-mordia et progressus investigant nee quidquam omnium eorumest, quod detrahi sibi sinant. Quin tumulos effodiunt memoriahominum antiquiores, arma, suppellectilem et quidquid pietasossibus defunetorum apposuit, edueunt curiosoque ardore per-scrutantur.
Quod quidem acre historiae Studium, cui laudis, qua iurefruitur, is profecto nihil detrahet, qui in illo promovendo facul-tates qualescunque ipse collocaverit, tantum abest, ut omnemspem nostram atque exspeetationem sustineat, ut pectus anxiiscuris quodammodo implere videatur. Crescit enim in dies molesrerum, molis instar nivium de monte sese volventis, ut illis am-plectendis vel tenacissima memoria vix par esse videatur. Iscerto, qui omnia, quae facta peraetaque sint, retinere studuerit,