GOTTINGER REDE. 495
quam vis negari non potest, medii aevi tempore, quod prae ce-teris eiusmodi cogitationes fovebat, propius saepe ad illudaccessisse. At communis Europae fortuna semper fere in me-dia nostra patria ferro diiudicata est nee lillum vix exarsit bel-lum magnum et atrox, quäle confusae hominum rationes non-numquam provocare solent, cui implicata non fuisset. Indefactum est, ut eius humus sanguine vix omnium populorum iamsit infeeta madefaetaque. Saepenumero rudi violentia laceratadomum suam vidit vastatam, laboris operosi ac honesti frugesademtas, fruges sedulo collectas in ventos disieetas. At sedatatempestate cum nihil iam reliqui esse videretur, naturali quo-dam instinetu vel in animalibus obvio dueta muros refecit lapsosfundamentaque restauravit. Quid quod acerbitates miseriaequemaiorem quam res florentes vim habuere ad ingenium populigermanici excolendum suique ipsius naturam cognoscendam?Cuius quidem rei non est quod petam ex antiquiori historiaexempla. Taceo res horrendas apud Burgundiones commissas,saevissimam Francorum feritatem, ex quibus surrexit regnumCaroli, cuius nomen iure, quamvis minus recte explicat historia,quum magnum eum appellat. Quis est qui neget vexationespontificiae potestatis, quae nullo pacto ferri amplius potuerint,suscitasse immortalis Lutheri vim roburque animi, quo nobisaditum ad puram incorruptamque evangelii doctrinam compara-verit. Quod omnium, quae vitam fortunent, rerum copiae bellotricennali sublatae fuerint ac deletae, hoc in postremis fuisseiudicabit qui exortam inde in Germaniam barbariem languor[em]-que reputaverit. Tanta fuit, ut parem vix ulla aetas viderit.At depressam dignitatem resque inclinatas atque adeo iacentesrestituere renatae ex antiquitatis studio litterae ingenuaeque artes.Nihil attinet reducere in memoriam vim nobis a tyranno nuperillatam, qui totam paene Europam ad pedes sibi iacentem vi-derat; haeret in mente tum malorum praeteritorum acerba tumgloriae laeta recordatio, qua Germania libertatem suam atquehonorem recuperaverit. Quid plura? alias uberioresque frugesnobis tulerunt studia indefessa opera fota et latens quasi animicultus. Gens enim illa, quae semper ita superbam se praebuit,ut prineipatum Europae adf'ectare haud dubitaret, facere non