Druckschrift 
Oratio Fvnebris In Exseqviis Serenissimi Principis Ac Domini D. Wolffgangi Wilhelmi : Comitis Palatini Rheni, Bavariae , Ivuliae, Cliviae, Montivm Dvcis, Comitis in Veldens, Sponheim, Marchia, Ravensberg Et Moers, Domini In Ravenstein, &c ; Postquam Anno MCCLIII vicesimo die Martij Spiritum à Deo acceptum ipsi quoque libentissimè reddidisser
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

ORATIOne siue temperatura ad iram, quam par est, pronior, facillime tamen pla-cabatur, & a primo deferuescentis iracundiae momento, ad summam animi lenitatem, enubilatæque frontis amœniſſimum nitorem derepenteconuertebatur: adeò quidem, vti & ipse hunc morbum sponte agnosce-ret, & humanissima veniae postulatione eidem medicinam experientissimèfaceret: benè & praeclarè indicans humanum quidem esse perturbationi-bus animi commoueri; sed cupiditati ac motui succumbere, neque animosuo imperare; ab omni prorsus humanitate alienum.Hoc virtutum comitatu circumseptum Filium Principem cum ab ex-teris recepisset Serenissimus Pater LVDOVICVS WILHELMVS; non po-tuit non vehementer laetari, eos sumtus ibi non malè ab se collocatos, vn-de tanta honestatis & gloriae emolumenta reditura essent: admouit illumitaque ad res suas Neoburgi administrandas, & rectioni subditorum prae-1607 fecit, circiter annum hujus à Christo nato initi seculi decimi sexti septi-mum: Cui exequendo muneri copiose & liberaliter satisfecit. Grauio-rum dein mole negotiorum cum vrgeretur, ad Augustissimum Rudol-phum Caesatem, istius nominis secundum iter instituit, vbi de futura inIuliae, Cliuiae & Montium Ducatibus successione, cum Imperatore pru-dentissimè est collocutus: Maria enim Leonora Serenissima PrincepsIOANNIS WILHELMI Iuliae Ducis conjux, nullos virilis sexus liberoshabebat; vt successio illius, si moreretur, nullum propius, quàm WOLFFGANGVM WILHELMVM attingeret. Biennio vix dum exacto moritur1609 IOANNES WELELMVS Iuliae, Cliuiae, & Montium Regulus: eique me-ritissimo Jure Serenissimus Princeps Neoburgicus WOLFFGANGVSWILHELMVS sufficitur. Non longo post illud tempus interuallo Regi-noburgi, quam Ratisbonam vulgò appellamus, colloquium habetur Ca-1610 tholicos inter & Euangelicos, vti se nominant: Ibi cùm Illustrissimus Mar-chio Brandeburgensis Ernestus ad reformatae Religionis gregales se quoque adjunxisset, eorumque ritus amplecteretur, WOLFEGANGO WIL-HELMO placuit magis Augustanam sequi confessionem, in eaque id aetatis, quod viueret, degere, & Principatum, quo auctus erat, ad eius leges, ce-rimoniamque administrare. Sed Benignissimus Deus noluit coecis illiserrorum nubibus ac procellis optimi Principis animum diu fluctuari. Namcum Illi Catholicam vxorem, è Serenissimis Bajoariae Ducibus Magdale-nam circumspexisset; gemina statim felicitate tantum auxit connubij de-cus, quia fecit, vti ipse Dux Catholicae Ecclesiae ex Lutheranismo transscriberetur, & Serenissima conjux Magdalena post annum alterum quammatrimonium esset initum, noua mater filiolum ederet, quem hodie suc-cessorem tanti Parentis & suspicimus & veneramur. Contigit haec Serenissimi