Druckschrift 
Oratio Fvnebris In Exseqviis Serenissimi Principis Ac Domini D. Wolffgangi Wilhelmi : Comitis Palatini Rheni, Bavariae , Ivuliae, Cliviae, Montivm Dvcis, Comitis in Veldens, Sponheim, Marchia, Ravensberg Et Moers, Domini In Ravenstein, &c ; Postquam Anno MCCLIII vicesimo die Martij Spiritum à Deo acceptum ipsi quoque libentissimè reddidisser
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

FVNERIS.nissimi Ducis WOLFFGANGI WILHELMI ad Ecclesiam fidemque Ca-tholicam aggregatio, anno quarto & decimo supra Millesimum sexcen-tesimum a.d. VIII. Calendas Iunias, VRBANI PAPAE, & Martyris natali. Tum enim Dusseldorpij maximâ omnium exspectatione itum est inParochialem & Collegiatam Ecclesiam: vbi tempore antemeridiano dumsacra fierent, visus est Princeps Clementissimus ad aram genibus niti, &conceptis verbis Augustanae Confessionis perfidiam, cui se addixerat, ge-neroso & Principe Viro dignissimo spiritu publicitus ejurare, Romanaeque & Apostolicae fidei nomen dare: Verùm ne impetu quodampotius, aut praecipitis incogitantia animi, quàm verò judicij examineilla facere dici posset: Argumenta & causae, cur illa secta repudiata, adRomanam se Ecclesiam aggregaret, è suggestu ad Concionem à Decu-rione ejus templi ex scripto clarè recitabantur. Dux ipse cum Serenissimaconjuge Magdalena salutarem sacramenti hostiam Catholico ritu suscepit. Postquam re diuina perfecta, domum reuertisset, Ministros omnes& Proceres, qui ipsius in Aula, satellitioque; alienis adhuc ab Ecclesia Ro-mana opinionibus imbuti versabantur, in vnum conuocatos amantissi-mè, vt Pater, adhortatus est; oblatam Catholicae veritatis lucem respi-cerent, eque tenebris exitiosae ignorantiae suo exemplo commoti, libentesvolentesque exirent, ad verae Ecclesiae lumina: quibus etiam hac superre mature, serioque deliberanda dies octo spatij indulsit. Ad horamtertiam pomeridianam in Templum denuo conuenit Serenissimus Prin-ceps eodem die, & pranſus paratus pio veſperarum ſolennique officioreligiose interfuit, ac deinde per Reuerendissimum Pro-Episcopum, Se-renissimi Principis Coloniensis FERDINANDI in Pontificalibus Vicarium Sacramento Chriſmatis confirmatus eſt, quo debita re-uerentia suscepto, Demogoriam de verae Signis Ecclesiae habitam attentèbeneuoleque audiuit. Hic ego Vos Viri Fratres & Amici CRVCIS, singulariter quin appellem non me contineo: Quid amabò Vos, quid animi tumputatis fuisse Genijs Coelestibus, & ad Ducis tanti Custodiam à summoPrincipe ablegatis, cum haec fieri spectarent? cum è fluctibus in portum,è tenebris in lucem, è morte in vitam remigrare virum Principem viderent? Laetitia illos incredibili gestire & exultare veritas ait, si vel vnus àdeuio itinere, docente ac reducente eum poenitentia, in rectam redieritsemitam. Quid hic eos fecisse arbitramur, vbi tanti Principis exemplo nonvnus aliquis, sed complures subditorum & Procerum, eodem spiritu ani-mati, ad rectam Dei cognitionem, religionemque euaserunt? Quid ipseChristus nostrae salutis reparator & custos, quàm hoc viso non doluit se adCrucis latera extentum purpurato Mundum cruore largissimè profuso it-rigasse