Druckschrift 
Oratio Fvnebris In Exseqviis Serenissimi Principis Ac Domini D. Wolffgangi Wilhelmi : Comitis Palatini Rheni, Bavariae , Ivuliae, Cliviae, Montivm Dvcis, Comitis in Veldens, Sponheim, Marchia, Ravensberg Et Moers, Domini In Ravenstein, &c ; Postquam Anno MCCLIII vicesimo die Martij Spiritum à Deo acceptum ipsi quoque libentissimè reddidisser
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

FVNEERIS.Nolo ego, Viri Illustrissimi, infantiam Principis & cunas commemora-re natales, quanquam is annus, qui eum in hanc lucem ex matris aluo eductum vidit, non est omninò tacendus. Natus est igitur Princeps Neoburgi anno seculi a Virginis partu quinti & decimi septuagesimo octauo, 1578pridiè Nonas Decembris ipso Barbaræ Virginis & Martyris natali. Patremhabuit Serenissimum Principem Neoburgensem Philippum Ludovvicum: Matrem verò Serenissimam Annam WILHELMI Iuliae, Cliuiae, &Montium Ducis filiam: sacro fonte tinctus nomen accepit WOLFFGANGIWILHELMI. Mathematicorum & eorum qui astra speculantur, est genituram & horoscopum inuestigare nascentium; vt ex felici concurren-tium siderum positu ac sede foelicia quoque viuentibus omina praedi-cant. Nobis hac arte nil est opus, non enim de nascente, sed mortuo ver-ba facimus: & quàm scite prudenterque in hac mortalis vitae arena se acsuos moderatus fuerit, non ex astris sed factis in memoriae honorem adducimus Praelusit ipse huic postea per aetatem vsumque confirmatae pru-dentiae adhuc adolescens & juuenis: nam cum esset ingenio Illustri ad-modum, & judicio peracri, memoria verò tenacissima, & in omnes retròannorum res gestas volutabili: ac praeterea a paruulo honestissimis literisimbutus; linguarum alienae gentis cognitioni operam felicissimam po-suit. Cumque in aetatem venisset firmiorem aliarum terras moresque lustrabundus inspexit nationum, & primum iter in Daniam, vt Christierni Regis coro-nationi spectator interesset, suscepit: Postea in Italiam terrarum Orbisdelicatiſſimam Prouinciam contendit, omniaq́; illic ſagaci mente, oculoq; 1599perscrutatus; id denique retulit, vt praeter mores belli spectatos & peregrè Italicè quoque loquendi facundiam adeptus, ea per omnem vitamimpense delectaretur Perextremos hominum Morinos in magnam Bri-tanniam peruasit, & in Reginae Potentissimae Elisabethae, Prudentissimae,vt ajunt faeminae, palatium admissus, jucundissimum cum illa de rebus politicis sermonem habuit: In Gallia quoque dum peregrinaretur, ad Hen-ricum ejus nominis IV. Regem Christianissimum adijsse, eumque salutasse dicitur. Vbique verò gentium, vbique terrarum honorificè admodumampliterque est habitus: vel ob id maximè, quòd praeter corporis & exterioris formae ac membrorum amabilissimam concinnitatem, & Serenissimum Generis splendorem; maximum quoque prudentiae in rebus diju-dicandis agendisque & sermone appositissimo expectorandis acumen &flumen obtineret. Erat in illo aduersus aequales concordia amiciffima, insuperiores conuenientissima obseruantia, aduersus inferiores nulla de-spicientia, nullum fastidium, sed comitas affabilitasque omnibus gratis-sima. Et licet haberi posset, ex humorum, vnde constabat, siue commistioneA 3