64
Porro inter dubia Primati et Episcopis Hungariae 16.Novembr. 1840. proposita est sccundum: „An mulieri catholi-cae post matrimonium cum acatholico viro ita, prout subNum. I. querifur, initum benedictio postnuptialis, ubi illa iuusu est, item introductio in Ecclesiam post puerperium admi-nistranda erit. Resp. ad 2. Introductio seu benedictio taliumconjugum post nuptias tam parum adhibenda est, quam parumadhiberi potuit benedictio tempore celebrati matrimonii; haecenim utrobique approbationem auctoritate Ecclesiae factamindicat. lntroductio autem puerperae cum prole, quae apudcatholicos baptizata est, et Ecclesiae catholicae succrescit ejus-que membrum futura est, fieri omnino potest, et preces prohoc actu praescriptae absolvi possunt; hic enim ritus ipsammatrimonii approbationem non importat, sed ad prolem ejus-que matrem, quae ambae Ecclesiae catholicae membra sunt,Deo commendandam refertur. Interest praeterea, ut hujus-cemodi catholicis matribus occasiones non desint, quibus adilla quae istis qua catholicis matribus incumbunt, explendareflectantur. Idem nihilominus in casu, quo prolis apud aca-tholicos baptizari debet, et ab Ecclesia catholica abstrahitur,fieri nequit; quomodo enim is, qui ad Ecclesiam catholicamnon pertinet, in luijus gremium religioso rilu introduci et prae-sentari possit, non apparat. Ne tamen catholicae matres hocin casu repulsam ferendo, confusioni alicui exponantur, inde-que ab Ecclesia catholica magis alienae reddantur, ipsas praeviede hoc disciplinae capite omni cum discretione admonere, coqueinstruere oportet, ut pro introductione in simili casu ad Eccle-siam catholicam venire nolint." *)
*) Apud Roscovany II. 732.