Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

58

§.6.

Nec sine gravi peccato parochus catholi-

cus Neonuptos coram protestantico mi-

nistro ritu catholico recopulare potest.

Qiii ergo catholicus cum acatholica sponsa nubit coramministro protestantico, non nubit in domino, sed DominumDeum publica sua actionc offendit, Ecclesiae cathol. injuriamfacit fidelibusque scaudalum parit. Quis erit igitur ministerChristi et fidclis dispensator mysteriorum Dei, qui hunc, quasipro sacrilega actione gratias referens, ritu catholico benedicereet cum sua comparte copulare audet? Et quidem statim postperactam illam actionem, in eodem mentis et conscientiae statuconsistentem ? Benignissima Mater Ecclesia si publicis pecca-toribus, nisi sincerae poenitentiae signa dederint, necessariadenegat induJgentiae remcdia et reconciliationem: an sine inju-ria patietur, iisdem dare benedictionis solennia? Inter canoncs,quos magna diligentia collegit Eminentis-Cardinalis Grimaldus,Aquensium Episcopus, sonat octavus; „ Deneganda est absolu-tio (multi magis publica benedictio) peccatoribus publicis." Etdecrevit Ss. Synodus Tridentina Sess. 24. de Reformat. Cap. 8,iis, qui scandalum publicum dederunt, donec etiam publicesatisfecerint et scandalum, quantum in ipsis est, abstulerint,omnem esse denegandam gratiam, Apostolus monet, publicepeccantes palam esse corripiendos: quando igitur ab aliquopublice ct in multorum conspectu crimen commissum fuerit,undc alios scandalo offensos commotosque fuisse, non sit dubi-tandum, huic condignam pro modo culpae poenitentiam publiceinjungi (et consequenter ecclesiastica beneficia denegari)oportet, ut, quos exemplo suo ad malos mores provocavit,suae emendationis testimonio ad recfam revocet vitam."

Ubi vero inter gaudia nuptialia poenitentia? Ubi interdelicias cordis dolor animi? Ab actu ad actum, a templo adtemplum, exultantibus Paranymphis convolatur petiturque ubiquebenedictio, primo a ministro protestantico qui juxta Agendae