Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

de Reformat. matrim. habet Tridentinum: „Si nullum legitimumopponatur impedimentum, ad celebrationem matrimonii in facieEcclesiae procedatur-, ubi parochus, viro et muliere interroga-tis, et eorum mutuo consensu intellecto, vel dicat: Ego vos inmatrimonium conjungo in N. P. et F. et Sp. S., vel aliis uta-tur verbis juxta receptum unius cujusqne provinciae ritum."

Ita B. permittit assistentiam activam in matrimonio mixtolicito, secumque haec assistentia juxta ipsius verba*), ducit bene-dictionem nuptialem, permittit hanc ergo benedictionem in ma-trimonio mixto licito. Deniqne B. praecise proponit suam sen-tentiam hisce conclusionibus. 1) „ConcIudendum igitur est, infuturo a nemine unquam parochorum benedicenda esse bene-dictione solemni matrimonia mixta. 2) Sed si omnes adsintcautiones, quas inter et dispensatio pontificia merito numeratur,assistendum iis est assistentia activa, quam describit Bene-dictus XIV. 3) Haec si deficiunt, tantum assistentia passivapracscribitur et sufficit ad valorem conjugii." Pag. 44.

Occasione tertiae conclusionis infra videbimus, assisten-tiam passivam Sacerdotis in celebrando matrimonio mixto illi-cito (de quo hic sermo) solummodo adhiberi posse ex toleran-tia summi Pontificis, supposita praecipue pro provinciis rhenanisjuxta Breve Pii VIII.

Secunda conclusio, de qua praecipue hic agemus, senten-tiam Auctoris enuntiat, quam ipse jam proposuit in opere, quodgermanice inscribitur: @t)rtfbSutr)oItfcr)e ©ettfnjfttbigfeitett Tom.VII, Part. II. pag. 157 seq. et secundum quam Ecclesia per-mitteret dandi benedictionem sacerdotalem, si matrimonium sitlicite contractum **).

Generalia nos sequentes principia, non possumus ratio-nabiliter adhaerere huic sententiae, et si talis sit praxis in

*) Erronee mihi hoc imputat Recensor. ut infra Demonstrabo. B.

**) Conditio in loco cilato 2>enfn)ih'btgf. specialiter addita est: si parsacatholica reversa sit vel reverti velit in sinum Ecclesiae, quo incasu, ut satis clare ibidem dixi, cessat matrimonimn mixtiim, quiajain factum pure catholicum. Hoc non satis observavit Censor. B.