Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

8

sccundum Rituale Romanum Benedicti XIV. in Missa proSponso el Sponsa, aut in Missa, juxta dispositionem Rubrica-rum addi potest Collecta pro Sponso et Sponsa; aut est illa,quae appellatur benedictio nuptialis simpliciter, sic dicta ordi-naria et propria , qua consecratur omne matrimonium catholi-cum, formula ista: Ego vos conjungo etc. sive alia formulasecundum usum consuetudinemque Dioecesium. Distinctio haecsolcmnem inter et ordinariam et propriam benedictionem estessenlialis.

His positis exponaraus Binterimii opinionem. Quoadlocum celebrationis matrimonii mixti liciti putat auctor, profa-num esse debere E. G. ante valvas vel fores Ecclesiae: quumvero ejusmodi assistentia, quae in desuetudinem abiit, et nonamplius est ulla in Germanica dioecesi usitata, delicatis hiscediebus minus honesta videtur et plane offensiva et odiosa, eli-genda proponitur Sacristia; et si haec etiam respuitur, et ipsaEcclesia desideratur, fiat ad praecavenda majora mala, sed nonaccensis cereis et omissis caeteris Solemniis. Quoad Vestimenta:cum assistit ut parochus, dicit Binterim, et Rituale Romanumpraescribit, quod sit superpelliceo et stola indutus comitcmquehabeat Clericum cum superpelliceo, putamus, in eodem ornatuecclesiast. peragendum esse etiam in mixtis matrimoniis.

Falso, ut id obiter hic observem, citat Auctor noster hocloco Rituale Romanum, quod supra enumeratos, nonnisi procelebratione matrimonii ex integro catholici praescribit ritus.

Ulterius procedit Auctor et putat, assistentiam activama Benedicto descriptam, permissam esse in celebratione matri-monii mixti liciti; assistentia autem haec activa comprehendit,ut clare dicunt verba Pontificis, omnes ritus ecclesiasticos, quiobservantur in matrimonio catholico ; comprehendit ergo evi-denter benedictionem nuptialem proprie dictam. Praeterea quodBinterim permittat hane benedictionem nuptialem in licito ma-trimonio mixto, ipse palam dcclarat pag. 38. „Celebratio ma-trimonii per assistentiam activam valde simplex est juxta Con-cilium Tridentin. et Rituale Rom." Sess. enim 24. C. 1. Decreti