49
Nr. 49.
Johann von Mors sichert dem Hermann von Goch allen Schutz gegen 1374jede Anfeindung zu. — Köln, 1374, 21. März.
Nos Johannes de Moerse miles notüm facimus preseutibus universis,quod quia honestus vir dominus Hermannus de Goch, canonicus ecclesieWerdensis Coloniensis diocesis, clericus noster abolim preteritis tem-poribus nobis et etiam dominis de Moerse nöstrisque heredibus etsuccessoribus suis gravibus laboribus et periculis tam in partibus quametiam extra partes in remotis ad nostros et amicorum nostrorum rogatusinstanter desuper sibi factos impendere studuit et adhuc frequenterimpendet notabiliter servitia fructuosa, ex quibus nonnulli terrarum vici-narum domini prepotentes et magnates, etiam civitates, opida et villese suasque terras et subditos queruntur plurimum pregravatos et eorumoccasione contra dictum dominum Hermannum et suos iniuriarum etalias minus iuste tarnen vendicare nituntur actiones, ideoque dominusHermannus predictus dictorum dominorum et magnatum, etiam civitartum, opidorum et villarum et officiatorum eorundem offensas et perse-cutiones non immerito pertimescit et nostros auxilium, consilium etfavorem super premissis seriosius invocavit, nos itaque Johannes deMoerse predictus dicti domini Hermanni petitionem reputantes valdeconsonam rationi ipsiusque servicia fructuosa, labores graves et curasmultiplices antedictas debita mentis indagine revolventes ex certa nostrascientia, deliberatione etiam matura prehabita sponte et libere pro-misimus et promittimus nostra bona et sincera fide dicto domino Her-manno pro nobis et heredibus et successoribus nostris ipsum dominumHermannum ac suos in hac parte adiutores, fautores, familiäres, here-des et successores a quorumcunque dominorum et magnatum, civitatum,opidorum, villarum et officiatorum ac aliorum utriusque sexus hominumspiritualium et temporalium predictorum molestatione, invasione, im-pugnatione, impetitione et actione qualicunque mota vel movenda fide-liter et cum effectu defendere et tueri sibique contra quascunque per-sonas indesinenter assistere ope et opera, auxilio, consilio et favorenostris laboribus, periculis et expensis, et nichilominus eundem dominumHermannum et suos omnes et singulos supradictos a quibuscunquedampnis, expensis et interesse premissorum occasione sive etiam et causaquarumcunque pecuniarum per ipsum ex parte nostra receptarum velexpositarum seu alio quovismodo per eos seu eorum aliquem habitisvel factis vel habendis Seu faciendis quomodolibet in futurum relevarev. 4