508
1306 kenberg notum facimus, quod cum civitate et civibus Coloniensibuspro nobis et omnibus coadiutoribus nostris sumus reconciliati et totiusdiscordie materia, que fuit inter nos ex una parte et eosdem civita-tem et cives Colonienses ex altera, ex quibuscumque causis exortaextitit, est ainicabili compositione sopita, et esse debemus tarn nosquam liberi nostri, tota terra nostra et homines nostri ab hac borainantea omnibus diebus nostris ad eorum amicitiam et favorem fir-miter obligati, et in vinculum huiusmodi amicitie et favoris ipsi civesColonienses communiter et concorditer nos in suum concivcm recepe-runt et nobis solvere et dare promiserunt singulis annis ad temporavite nostre in mense maii quinquaginta marcarum redditus denario-rum Colonie pro tempore usualium et dativorum de bonis communi-bus civitatis predicte, et ob boc sumus eorum concivis effectus ipsis-que prestitimus concivilitatis, amicitie firme et stabilis favoris iura-mentum, promittentes sub eodem iurarnento, quod cives Colonienses,maiores et minores, divites et pauperes, erunt per nos et nostros interra nostra et ubicumque posse babemus tamquam nostri bominesbona fide defensi. Et quia ex eo frequenter rancores et iniurie pro-venerint, quod unus pro alio pregravatur, nolumus, quod aliquis ci-vium Coloniensium pro alio conveniatur in terra nostra sive in di-strictu iurisdictionis nostre, sed quod principalis, si invenitur, pro serespondeat, et si inventus non fuerit, innocens pro absente non gra-vetur; et sive sit in causis civilibus vel criminalibus, non permitti-mus contra aliquem civium Coloniensium in terra nostra sive districtuiurisdictionis nostre captiose procedi, sed si pro debito aliquo allo-queretur in terra nostra et hoc negaret, is sola manu iuramento pre-stito absolvetur a tali allocutione favorabiliter sine captione. Et idemfiet hominibus nostris in civitate Coloniensi sine dolo. Sub eodemetiam iuramento promittimus eisdem civitati et civibus, quod, si ali-quis dominorum terre vel vicinorum ipsius civitatis guerram moveretipsis vel impugnare vellet eosdem, ipsis factis et consiliis assistemus,et quam primum nos requisierint, infra quindenam a die requisitionispersonaliter Coloniam intrabimns et veniemus cum quinque militibuset decem armigeris babentibus dextrarios coopertos in adiutoriumipsorum, et dabunt nobis dicti cives singulis diebus quinque marcasColoniensis pagamenti pro expensis nostris, quamdiu placuerit ipsiscivibus, quod moram trahamus apud eos pro adiutorio civitatis, eteisdem quinque marcis contenti erimus, sive plus sive minus expen-damus. In huius rei testimonium et firmitatem presens scriptum se-pedictis civibus Coloniensibus damus sigillo nostro communitum.