454
1299 Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimooctavo, mense octobri.
Aus dem Copiarium des Domstiftes Nr. 248, im Stadt-Archiv.
Nr. 472.
Dechant und Capitel von St. Severin bestimmen, dass der um das
Kloster gelegene Weinberg in drei Loose getheilt werden soll, weisen
gewisse Einkünfte zur Bebauung dieser Loose an und geben genaue
Verordnungen über die Cultur derselben. — 1299, 5. Januar.
Noverint universi, quod nos Fredericus dei gratia decanus totum-que capitulum ecclesie sancti Severini in Colonia maturo consilio etdiligenti prehabito de vinea nostra circa monasterium nostrum sitaad canonicos nostros beneficia mense habentes, que vulgariter vrone-disch appellatur, specialiter pertinente pro communi commodo, pro-fectu et utilitate nostra hec ordinavimus, statuimus et fecimus, quein sequentibus scripta de verbo ad verbum per ordinem exprimuntur.Primo igitur et principaliter divisimus prefatam vineam in tres partesper certam dimensionem seu mensuram. Deinde fecimus de canonicisnostris beneficia mense predicte habentibus tres partes sive tres so-cietates, unicuique societati unam partem dicte tripartite assignando.Ad culturam autem ipsius vinee deputavimus et deputamus nonagintamaldra siliginis de decima in Oirbach, que maldra concanonici be-neficia mense habentes inter se dividant, prout ipsis videbitur expe-dire. Preterea ordinavimus, quod quinquaginta duo maldra panis,denarii et cetera ad dictam vineam pertinentia ipsis canonicis bene-ficia mense habentibus serviant, prout servire consueverunt. Et quiapredicta nonaginta maldra siliginis de communibus proventibus ha-bentium beneficia mense et non habentium mense beneficia ministran-tur, ordinavimus, quod canonici non habentes beneficia mense abomnibus expensis circa dictam vineam faciendis, quas facere consue-verunt, deinceps sint exempti. Item ne ex negligentia sive contu-matia alicuius canonici beneficium mense habentis cultura dicte vineeimpediri valeat vel retardari, de consensu et voluntate omnium ordi-navimus et statuimus, quod canonicus noster beneficium mense habens,qui expensas ipsum pro cultura dicte vinee contingentes non dederitdie et tempore, quo tenetur, careat toto vino, quod sibi illo anno desepedicta vinea posset derivari, et socii sui inter se illud vinum divi-dant in recompensationem expensarum, quas fecerint circa vineam