Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
441
Einzelbild herunterladen
 

441

non datis, ponens dictos dominos meos et ius eorum in hac parte et ]298me sub protectione dicti domini archiepiscopi sive sedis eiusdem etprotestans, quod ipsis dominis raeis salvnm sit dictam appellationemsive provocationem prosequi coram ipso domino archiepiscopo seueins officiali sive apud sedem apostolicam, prout eis videbitur ex-pedire. Et iuro ad hec sancta dei ewangelia libro corporaliter perme tacto, quod omnia et singula premissa credo vera esse et pro-bari posse, quantum ipsis dominis meis probanda incumbunt. Hecautem feci et facio coram vobis officiali dicti domini prepositi etarcbidiaconi et aliis presentibus, ipso domino preposito absente, pro-testans, quod premissa innovabo coram ipso, quam primum eius co-piam habere potero, invocans testimonium astantium super eo et pre-cipue magistri Gisilberti publici imperiali auctoritate notarii ad bocspecialiter vocati et rogati, ut premissa in publicam formam redigatet suum signnm consuetum apponat, et magistri Henrici de Ysenburgpublici imperiali auctoritate notarii presentis, ut etiam subscribat etsignum suum consuetum apponat. Actum et appellatum in ambituecclesie Coloniensis presentibus magistro Henrico de Warendorp ca-nonico ecclesie Coloniensis, Wilbelmo dicto de Freggene vicario eius-dem ecclesie, magistro Vogelone advocato curie Coloniensis, Henricode Ysenburg publico notario et Tilmanno dicto Gütman notario curieColoniensis predicte et aliis quam pluribus testibus ad hec specialitervocatis et rogatis. Ipse etiam Rutgerus procurator predictus procu-ratorio nomine dominorum suorum undecima die mensis martii pre-dicti immediate post diem octavam predictam bora post conpletoriumante noctis tarnen tenebras, in presentia hönorabilis viri domini pre-positi maioris et archidiaconi Coloniensis, Gerardi dicti Swarze, Hermanni dicti Rode, Gerardi dicti de Geverosse, Arnoldi camerarii, Eut-geri de Dollendorp, Richardi dicti Greve, Amilii Godescalci de Neyle,officiatorum, Frankonis de Cornu et Henrici Hildegeri, militum, preno-minatorum ac aliorum plurimorum parrochianorum ecclesie sanctiLaurentii Coloniensis meique Gisilberti clerici Coloniensis notarii pre-dicti et aliorum testium infrascriptorum ad hoc vocatorum et roga-torum prelibatum suum procuratorium et predictam cedulam sivecartam legit, proposuit, petivit reverendum patrem dominum Colonien-sem archiepiscopum seu eius officialem seu sedem apostolicam appel-lavit seu provocavit, apostolos petivit, protestatio fuit et iuramentumad sancta dei ewangelia libro corporaliter tacto prestitit in omni formaqua supra. Quibus actis respondit ipse dominus prepositus, quodvellet dicto procuratori et dominis suis facere copiam provisionis etProcessus sui et quod non crederet se gravasse dictos parrochianos