____ 429 ____
quos aliquis eorum quod absit corrumpi posset, depositis sollerter et 1297concorditer iuribus et libertatibus, honestati cleri et communibus ne-gotiis ecclesiarum nostrarum intendendo excogitabunt et quaerentomnes vias rationabiles et omnes modos licitos et honestos, quibusecclesie iuvari poterunt in suis iuribus et libertatibus defendendis etcontra iniurias, offensas et gravamina iam illatas et illata et qua-liter pro tempore precaveri possint inferenda. Ad quas vias et adquos modos effieaciter prosequendos, ipsis dominis preposito et de-cano ceterisque contractatoribus, rectoribus et prosecutoribus, qui protempore fuerint, obediemus, communiter astabimus et assistemus con-corditer favore, consilio, laboribus et expensis, nee aliqua' ecclesia-rum nostrarum, ut supradictum est, nee aliquis ex prelatis nostrisnee quevis alia persona ex nobis volens esse huiusmodi nostre cari-tative unioni inclusa quoeunque casu contingente alium vel aliamdeseret in hac parte. Tractatores vero, rectores et prosecutorespredicti de anno in annum mutabuntur et ad boc singula capitulaecclesiarum sub debito prestiti iuramenti erunt astrieta, ut sie tracta-tores, rectores et prosecutores communis negotii ecclesiarum nostra-rum de tempore in tempus non deficiant et commodius onera laborumportentur in communibus negotiis nostris prosequendis, dum personead traetandum, regendum et prosequendum commune nostre unionisnegotium pro aliorum relevatione pro tempore variantur. Ipsi qui-dem tractatores, rectores et prosecutores predicti, qui pro temporefuerint, sub debito fidei prestite ad minus quolibet mense semel con-venient in maiori ecclesia certis terminis ad hoc prefigendis com-muniter vel ex se certas personas, quas ad hoc magis ydoneas co-gnoverint, deputabunt, qui audiant et reeipiant ea, que singula capitulaecclesiarum nostrarum ad ipsos deferre habuerint super iniuriis, of-fensis et gravaminibus sibi illatis vel forte que sibi timent inferri,ut super ipsis deliberent et tractent communiter, qualiter per viasrationabiles, modos licitos et honestos, ut supradictum est, suecuratureisdem, nee in hoc parcatur laboribus et expensis. Liberum etiam eriteisdem traetatoribus, rectoribus et prosecutoribus de singulis ecclesiisnostris personas, quas ad consilium suum utiles fore crediderint, assumereet sibi adiungere, quotienscumque et quandoeunque viderint opportu-num. Si quem vero ex ipsis traetatoribus, rectoribus sive prosecu-toribus iam electis et assumptis mori quo absit, gravi et longo im-pedimento detineri vel abesse absentia diuturna contigerit, capitulum,de quo mortuus, impeditus vel absens taliter absumptus fuerit, aliumloco ipsius, quem ad hoc magis utilem esse seiverit, infra octo diesa tempore notitie sub debito iuramenti prestiti subrogabit, nisi forte