422
1297 moniti ex parte dominorum iudicura, scabinorum, consulum, officiato-rum et civitatis predictorum intrabimus unum honestum hospitium,quod magistri civium, scabinorum et consulum demonstraverint nobisad iacendum, a iaeentia huiusmodi non recessuri, nee aliquis nostrumpartem suam solvendo liberabitur ab eadem, donec idem Hermannusemendam suam fecerit et suppleverit, quod medio tempore attempta-vit, vel nos satisfecerimus civitati Coloniensi de mille marcis supra-dictis, fraude et dolo penitus in biis exclusis. In cuius rei testimo-nium nos Gerardus Overstolz, Bruno Hardevust, Johannes Hardevustet Henricus Kufus predicti sigilla nostra duximus presentibus appo-nenda, sub quibus sigillis nos alii astringimus nos ad observantiamomnium premissorum sine dolo.
Datum anno domini millesimo cc m0 nonagesimo sexto, in festocathedre beati Petri.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Ein Siegel abgefallen, die übrigen dreisehr verletzt
Nr. 444.
Hermann von Heipenstein und dessen Bruder Heinrich söhnen sich mitder Stadt Köln aus und verzichten auf alle Ansprüche gegen dieselbe.
1297, 1. März.
Nos Hermannus dominus in Helphenstein et Henricus frater eius,milites, notum faeimus universis presentes litteras visuris et audituris,quod nos unanimiter et spontanea voluntate renunciamus tenorequepresentium renunciasse publice profitemur omnibus actionibus, impe-titionibus, querelis et iniuriis quibuscumque a data presentium inan-tea nobis tarn coniunetim quam divisim contra consules, scabinos,coneives Colonienses generaliter et singulariter ac contra totam dietamcivitatem universaliter competentibus vel competere valentibus, addi-cientes et testificantes per presentes de actionibus, impetitionibus,querelis et iniuriis prelibatis cum scabinis, consulibus, civitatensibusantedictis generaliter et singulariter ac cum tota eadem civitate uni-versaliter a data presentium inantea ex benivola deliberatione libereet absolute, omni dolo et fraude sublatis, nos legitime fore paeifica-tos, renunciantes omni exceptioni doli et fraudis ac omni iuris bene-ficio canonici et civilis, per que presens renunciatio posset in aliquoinfirmari vel que nobis in premissis possent prodesse et scabinis, con-sulibus, civibus et civitati pretactis possent obesse. In cuius rei