Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
397
Einzelbild herunterladen
 

397

quam fecerunt in edificiis, qne constructa erant supra murum ipsius 1295civitatis retro ecclesiam et cnrias sancti Kuniberti predicti propterviam, que lympat appellatur, et quicquid ex liiis secutum est, amica-bilis compositio inter nos et ipsos cives facta est et ordinata simpli-citer et de piano sub hac forma: videlicet quod ex corde remisimuset remittimus pro nobis et nostris amicis ac coadiutoribus quibus-cumque ea, que nobis illata sunt in premissis ex parte civium etcivitatis predictorum, non facturi per nos aut alios quoscumque nominenostro contra ipsos cives et civitatem impetitionem vel vindictamsuper hiis in posterum quoquomodo, ita tarnen, si decanus et capitulumecclesie nostre predicte hanc compositionem ratam et gratam haberevoluerint et litteras super eadem compositione confectas sigillo capi-tuli eorum sigillare, dicti cives murum competentem eorum laboribuset expensis construent et edificabunt, per quem emunitas ipsiusecclesie sancti Kuniberti sit vallata in loco predicto, per quem etiammurum canonici dicte ecclesie facere poterunt ianuas si voluerint superdictam viam, que lympat appellatur. Si vero dicti decanus et capi-tulum huiusmodi compositioni consentire noluerint nee includi et contraipsos cives et civitatem super premissis cum iure ecclesiastico pro-cedere voluerint, nos ipsis tamquam alius canonicus et non alio modoassistemus in querela. In cuius rei testimonium et firmitatem sigil-lum nostrum duximus presentibus apponendum. Et insuper ad ma-ioris fiducie firmitatem rogavimus venerabilem virum dominum Con-radum prepositum et archidyaconum Coloniensem, nobilem virum do-minum Adolphum comitem de Monte, Wilbelmum canonicum Colonien-sem fratres nostros et nobilem virum dominum Everardum comitem deMarka sororium nostrum, qui huiusmodi amicabili compositioni inter-fuerunt, ut sigilla sua ducerent presentibus apponenda. Nos veroConradus dei gratia prepositus et archidiaconus Coloniensis, Adolphuscomes de Monte, Wilhelmus canonicus Coloniensis fratres et Everarduscomes de Marka predicti, quia interfuimus premisse amicabili compo-sitioni, que nobis mediantibus inter Engelbertum prepositum ecclesiesancti Kuniberti, cives et civitatem Coloniensem predictos facta estet ordinata, ut dictum est, sigilla nostra presentibus duximus appo-nenda in testimonium premissorum.

Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimoquinto, in crastino beati Barnabe apostoli.

Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das erste Siegel hat die etwas verscho-bene Umschrift: S. Engelberti dei gratia prepositi s. Cuniberti Col., das zweite:Cöradus dei gratia ppositus T Col. et archi...; das dritte, Reitersiegel des GrafenAdolf von Berg, verletzt, das Rücksiegel desselben, Löwe mit Turnierkragen, hat die