Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
384
Einzelbild herunterladen
 

384

1294 sunt illata, cum nunquam prius vobis vel vestris civibus aliquas mo-lestias vel dampna rerum. nostri vel nos intulerinius, quare ad vostransmittimus virum litteratum, religiosum et discretura fratrem Wer-nerum de Merle ordinis fratrum minorum nostrum confessorem, *)dantes sibi per presentes plenum posse ordinandi de illis dampnisseu eorum restitutionibus quicquid sibi secundum dictum videbiturexpedire, supplicantes attente, ut cum predicto fratre de predictisdampnis taliter componatis," ne in posterum vestris civibus ac civitativestre aliquas molestias vel dampna a nobis vel a nostris amicis licetinviti inferri contingat. Ut autem fidem adhibeatis, quod hec a no-bis ad vos per supradictum fratrem Wernerum sint directa, quiapropriis caremus sigillis, sigillum curie Trevirensis et sigillum dominiNycolai advocati de Hunoltstein presentibus litteris rogavimus apponiin testimonium veritatis. Et nos officialis curie Trevirensis sigillumcurie Trevirensis et nos dominus Nicolaus advocatus de Hunoltsteinsigillum nostrum ad petitionem domine Cristine sororis domini archi-episcopi Trevirensis et domini Johannis supradicti presentibus duxi-mus apponendum.

Datum anno domini MCC nonagesimo quarto, in vigilia sanctiLaurentii martiris.

Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Officials und des VogtesNicolaus verletzt.

Nr. 401.

Vererbung des Hauses zum Weiher dem Burhaus von St. Lorenz gegen-über. 1294, 10. August.

Notum sit, quod ex morte quondam magistri Lodowici dicti deRosenheym doctoris decretorum et Jutte uxoris sue cecidit ad Jo-hannem et Margaretam uxorem ipsorum domus dicta ad piscinamsita ex opposito domus officialium sancti Laurentii cum area, anteet retro, subtus et superius, ita quod iure et sine contradictione op-tinebunt quilibet suam medietatem et divertere possunt, quocumquevoluerint, sicut presentes babuerunt, salvo iure bereditarii census.

Actum anno domini MCC nonagesimo quarto, in festo beati Lau-rentii.

Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches im Archiv des' Landgerichts.

') Statt: confessionarium.