Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

___ 312 ___

1291 dictos clericoS; comites, barones, nobiles, milites et alios laicos, quodcensum seu redditum memoratum prelibatis abbati et conventui ex-hibeant integre, ut tenentur, monitione premissa per censuram eccle-siasticam appellatione remota iustitia mediante compellas, proviso nein terras dictorum comitum, baronum et nobilium excommunicationisvel interdicti sententiam proferas, nisi super boc a nobis rnandatum'receperis speciale. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia,odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessantecompellas veritati testimoniura perbibere.

Datuni Rome apud sanctum Petrum, IL non. februar. pontificatusnostri anno tertio.

Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das plumbum abgefallen.

Nr. 349.

Vererbung und Verkauf von Antheilen an dem von Johann vom Leo-pard herrührenden Hause zur Gans. 1291, 22. März.

Notum sit universis tarn presentibus quam futuris, quod Katerine,Elizabet et Beatrici sororibus begginabus pueris quondam Jobannisdicti de Leopardo et Sophie eius uxoris unieuique ipsorum puerorumex morte patris sui predicti aeeidit nona pars proprietatis in medie-tate domus et eius aree, que dicitur ad anserem sive ad aucam 1 ),'item nona pars proprietatis in tertia parte domus contigue dictedomui versus Grunewalt et eiusdem domus aree, que dicitur ganze,ante et retro, subtus et superius, prout dicte domus ibi iacent, itaquod quelibet earum suam partem iure optinebit et divertere potent.Item notum sit, quod dicte sorores beggine sui iuris effecte, quodvulgariter dicitur selfmundig, prout in littera plebani sui saneti Cu-niberti ipsis super hoc tradita et in scrinio nostro reposita continetur,tradiderunt et remiserunt et quelibet earum suam nonam partemproprietatis in tertia parte domus et aree eius predicte, que diciturganze, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet et ipsis ac-eidere poterit, ad manus Sophie matris sue predicte. Item Sophiamater ipsarum predieta suum ususfruetum et dietas partes in ipsadomo totali ad ganzea vendidit, tradidit et remisit 2 ) Johanni dicto deRile carrucario et Aleydi eius uxori, ita quod ipsi dietas partesdicte domus iure optinebunt et divertere poterunt.

') anca oder auca, anser femina.

2 ) Die Handschrift hat: vendideruut, tradiderunt et remiserunt.