___ 272
1288 poterant a tempore vacationis dicte scolastrie et percipi possunt us-que ad festum beati Petri ad vincula proximo futurum et non ultra.Item quia nobis constat predictum magistrum Goswinum esse virumlitteratum, bone et honeste conversationis, considerata in hoc utilitateecclesie nostre ipsum nominamus in canonicum eiusdem ecclesie nostreet decernimus ipsi de canonicatu fore providendum eidemque iuxtapotestatem nobis super hoc traditam de canonicatu providemus. Itempronunciamus, statuimus et diffinimus, quod Adolfus sacerdos predi-ctus omni iuri, si quod habere videbatur in canonicatu et prebenda,qui fuerunt quondam domini Walteri, predictis nee non instrumentis,litteris et processibus super ipsis a dicto domino legato seu quoeun-que alio habitis renunciabit simpliciter et absolute et ea ex nuncvolumus esse cassa et irrita. Item quia invenimus eundem Adolfumvirum bonuni et laudabilis conversationis, valentem in officio suo sa-cerdotali in ecclesia nostra congrue deservire, ipsum similiter nomina-mus in canonicum ecclesie nostre et decernimus eidem de canonicatuin ecclesia nostra fore providendum et providemus seeundo loco postprovisionem magistri Goswini antedicti. Item volumus, quod idemdominus Adolfus serviat ex nunc in officio sacerdotali in ecclesianostra et sit astrictus choro tamquam unus de canonicis nostris re-sidens habeatque cereos festiviales, prout in ecclesia nostra est con-suetum, habebit etiam et percipietjsingulis annis in recompensationemlaboris et oneris de granario dominorum nostrorum sex maldra triticiet sex maldra siliginis et habebit presentias chorales prout unus decanonicis residentibus, quousque prebendam et redditns et proventuseiusdem prebende iuxta ordinem provisionis sibi a nobis facte con-petentis fuerit assecutus; ad traetatus vero capituli interim nullatenusadmittetur. Item pronunciamus, statuimus et diffinimus, quod Brunofilius domini Mathie de Speculo predictus babeat canonicatum et pre-bendam, qui fuerint quondam domini Walteri, predictos, ex electionede ipso per nos decanum et capitulum celebrata prenominato Adolfosuper eisdem perpetuum silentium imponendo. Et si qui canoniciecclesie nostre se dicte electioni et Brunoni opposuerint, decernimus,quod ab oppositione et contradictione huiusmodi penitus desistant, etpreeipimus capitulo, Erwino, magistro Goswino, Adolfo et Brunonipredictis, ut ipsi omnia et singula premissa in omni sui forma obser-vent firmiter sub penis supradictis. Et nos capitulum, Erwinus, ma-gister Goswinus, Adolfus et Bruno predicti mandatis, ordinationibus,diffinitionibus, dispositionibus et decretis predictorum arbitrorum, ar-bitratorum seu amicabilium conpositorum et omnibus aliis et singulissupradictis consentimus expresse et ea vera esse profitemur et pre-