Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
239
Einzelbild herunterladen
 

239

Nr. 274.

Der Abt Hermann von St. Martin bekundet, dass der Prior Wernerverschiedene Zinsen und Eenten zum Besten der Abtei gekauft undderselben namentlich für Cultus- und Armenzwecke überwiesen hat.

1286.

In nomine domini amen. Hermannus dei gratia abbas monasterii 1286sancti Martini in Colonia omnibus christifidelibus salutem et cogno-scere veritatem. Quod igitur in tempore ne labatur, a memoria ho-minum scripturarum solet testimonio confirmari. Noverint igitur uni-versi presens scriptum inspecturi, quod Wernerus prior nostri monasteriisaluti anime sue consulere volens de licentia et consensu nostro aenostri conventus pro honore et utilitate nostri monasterii de residuosui officii et prebende et de elemosinis domini Danielis dicti Judei,Alexandri decani sancti Gereonis et patris sui Henrici dicti de Ma-guntia emit reditus infrascriptos, videlicet triginta et unum solidumet sex denarios hereditarii census in domo iDstitorum dicta sevenburg,quibus censibus quolibet anno per priorem nostri monasterii, qui nuncest vel qui prior pro tempore fuerit, collectis et receptis ipsos interconventum et fratres nostri monasterii distribuat et dispenset et ex eiset pro eis idem conventus et fratres in hiis festivitatibus, quatuorsabbatis in honorem beate virginis Marie in mense iunio, in festo beateMargarete, in octava beati Johannis baptiste, in octava beati Bene-dicti in albis sollempnizent et predictorum domini Danielis, dominiAlexandri, domini Henrici de Maguntia peragant anniversaria *) etprioris nostri memorati. Preterea predictus prior vel qui pro temporeprior fuerit, in choro beate Marie virginis de sex solidis predicti censuset tribus solidis, quos magister Henricus bone memorie nostro con-tulit conventui, singulis annis cereum fieri ordinabit. Item custosnostri monasterii ex dicti prioris ordinatione recipiet singulis annisdimidiam carratam vini in Winningen mediocris nostri crementi procandelis tarn in duplicibus quam in triplicibus festivitatibus circatronum nostri altaris maioris incendendis. Item sepedictus prior velqui pro tempore fuerit, dabit custodi quatuordecim denarios de predictiscensibus pro candelis incendendis in festivitatibus supradictis. Ce-terum de censibus de quodam cubiculo iuxta coquinam domini ar-chiepiscopi Coloniensis et de halla in curia episcopi collectis et re-

Die Handschrift hat: universaria.