Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
191
Einzelbild herunterladen
 

191

archiepiscopus castrum Werdense cum omnibus iuribus et pertinentiis 1282universis, sicut ipse archiepiscopus tenuit et possedit, nobis restituetvel nunciis, quos ad hoc duximus deputandos; item iniusta pedagiasive thelonia apud Andernacum et Bunnam ac alibi in terris et aquisidem archiepiscopus dimittet, penitus illa de cetero nullatenus recep-turus, percepta etiam de predictis pedagiis sive theoloniis emendabitad dictum et arbitrium venerabilis H. Basiliensis episcopi et nobilisviri E. J ) comitis de Catzeuellenboge et aliorum, quos ipse ad hocduxerit assumendos, pedagia vero iusta sive theolonia, que ab an-tiquo Coloniensis ecclesia rite habuit, pleno iure possidebit predictusarchiepiscopus nomine Coloniensis ecclesie in futurum. Item omnesadiutores nostri huic concordie sunt inclusi debentque cum sepedictoarchiepiscopo et ipse cum eis plena pace et concordia congaudere,et ipse archiepiscopus illis, qui eum requisierint, ut ipsis querelis sibiex ipsorum parte motis vel movendis amorem vel iustitiam faciat,eique facere voluerint iustitiam vel amorem super quibuscumque con-questionibus, infra festum pasche proxime nunc futurum dolo et fraudepenitus exclusis faciet iustitiam vel amorem, ipsique, qui eidem ar-chiepiscopo moverint aliquas questiones, infra predictum terminumsibi faeient iustitiam vel amorem; pretcrea discretus vir Rutgeruscanonicus Aquensis clericus noster tenebit possessionem advocatie As-sindensis ecclesie, ita tarnen, quod ex huiusmodi possessione facto [?]archiepiscopo et sue ecclesie nullum dampnum vel preiudicium gene-retur nee nobis de novo ius aliquod acquiratur, sed duo honesti viriet fidedigni ex utraque parte debent eligi, cum idem archiepiscopusad presentiam nostram pervenerit, qui quidem quatuor vel tres exeis inquisito super advocatie iure nostro et imperii ac eiusdem archi-episcopi et sue ecclesie infra sex septimanarum spatium a tempore elec-tionis arbitrorum numerandum nobis vel ipsi archiepiscopo et sueecclesie ipsam advocatiam attribuent iustitia vel amore sub debitoprestiti iuramenti; quod si aliquem vel aliquos ex his arbitris decederevel legitimo impedimento contigerit prepediri, alter vel alii sine doloet 2 ) sine fraude substituantur, qui terminent dictum negotium mododicto, ille etiam, per cuius 3 ) arbitros vel amicabiles compositoressteterit, quominus prefata infra dicti temporis spatium compleantur,cadet a iure, quod sibi in dieta advocatia competiit sive competerevidebatur. Insuper nos memorato archiepiscopo et ecclesie sue resti-

') Everardus.

2 ) Die Handschrift hat: sine et dolo sine.

3 ) Die Handschrift hat: etiam qui per cuius.