176Nr. 207.
Bestimmungen über die Verwendung der vom Canonicus Heinrich
Hupertus von St. Severin dem Kloster Walberberg vermachten zwei
Schilling jährlicher Eente. — 1281, 15. August.
1281 Nos soror M. et abbatissa totusque conventus montis sancte Wal-burgis ordinis Cisterciensis Coloniensis dyocesis notum facimus uni-versis tarn presentibus quam futuris presens scriptum visuris et audi-turis, quod dominus Henricus dictus Hupertus quondam canonicusecclesie sancti Severini Coloniensis, cum adhuc viveret, infirmitatedetentus in remedium delictorum suorum et salutem anime sue legavitnobis duos solidos annui redditus Coloniensium denariorum suis boniscomparatos, colligendos singulis annis de area Gerardi de Aquis sitaColonie in vico dicto spilmansgasse, de quibus anniversarium suumin die obitus sui singulis annis faciemus in monasterio nostro in vi-giliis legendis, missis celebrandis et campanis compulsandis et eodemdie de dictis duobus solidis consolationem nostro conventui faciemus,sicut suis manufidelibus et amicis promisimus et promittimus per pre-sentes, tali apposita conditione, si antedictum anniversarium et con-ventus consolationem singulis annis debito tempore non fecerimus,qualitercumque etiam ea adimplere negligentes, iam dicti duo solidiomni contradictione et occasione postposita extunc cedent ecclesie sanctiSeverini Coloniensis ad augmentationem redditus memorie ipsiusHenrici ibidem, sicut per amicos et manufideles suos communiter ex-stitit ordinatum. Insuper nos etiam cuncta beneficia, que apud nosfiunt et perpetuo fient, eidem Henrico participabimus tamquam ceterissororibus et fratribus nostris, ubicumque locorum tumulatis. Ut autemhec rata et firma permaneant, presentem cedulam super hoc conscrip-tam manufidelibus predicti Henrici tradidimus sigillo nostre ecclesiesigillatam in testimonium omnium premissorum.
Datum anno domini MCC octogesimo primo, in die assumptionisbeate Marie virginis.
Aus dem Cartular von St. Severin f. 36, im Provincial-Archiv zu Düsseldorf.