329
in preiudicium domorum adiacentium aliquid in edificando contra con- 1350suetudinem civitatis Coloniensis attemptare. In hiis autem actum est,quod per premissa non debent puncta nee articuli prioris littere predicteneque ipsa littera, cuius tenor infra de verbo ad verbum ponitur, perimi,diminui aut in aliquo vacuari, eo excepto, propter quod presens litterafacta est, videlicet quod de gratia peti et fieri poterat iam restrictumet speeificatum est, peti et fieri non debere ultra terminos limitatos,sed in omnibus et singulis aliis littera ipsa prior remanebit integrapenitus et illesa. Premissa autem omnia et singula observabimus etadimplebimus et facere eisdem dominis iudieibus, scabinis, consulibusceterisque civibus civitatis Coloniensis per firmam, validam et sollemp-nem stipulationem promisimus et promittimus in biis scriptis bona fideet ad ea facienda, observanda et absque omni dolo et fraude fideliteradimplenda in perpetuum nos et conventum nostrum Coloniensem astrin-gimus, dolo et fraude exclusis penitus in premissis et quolibet premis-sorum, renunciantes etiam in premissis et eorum quolibet omnibus ex-ceptiouibus et defensionibus, que nobis seu conventui nostro contrapremissa vel eorum aliquod possent quomodolibet suffragari, beneficiorestitutionis in integrum et specialiter iuri dicenti, generalem renuntia-tionem non valere, sie tarnen quod si quod absit in aliquo contra pre-missa in parte vel in toto fecerimus, ipsi domini possint nos coramdomino officiali Coloniensi aut alio quocumque iudice ecclesiastico, cuinos in hac parte subieimus, et exceptioni et declarationi fori et ex-emptioni cuicumque et quantocumque expresse et sponte pro nobis etconventu nostro renunciamus super defectu vel negligentia huiusmodiconvenire, et tenebimur eis ibi coniunetim et divisim nos et successoresnostri et conventus noster super biis ad iustitiam respondere. Tenorvero prioris littere predicte, de qua superius fit mentio, sequitur in becverba: Universis, ad quos presentes littere pervenerint, prior totusqueconventus ordinis sanete Marie de monte Carmeli domus Coloniensissalutem in domino cum notitia rei geste. Dudum bonestis et pruden-tibus dominis consulibus civitatis Coloniensis, eiusdem civitatis et suoneenon iudicum, scabinorum ceterorumque civium Coloniensium nomineproponentibus, quod nos domos, bereditates, pensiones, census et red-ditus infra civitatem Coloniensem passim acquireremus et reeiperemus,ex quo si invalesceret talis usus, ut dicebant, pertimuerunt civitati sueet reipublice eiusdem paulisper detrimentum et grave preiudicium possegenerari, nos amicabiliter requirentes, ut domos, possessiones, census,pensiones et redditus huiusmodi extra manum nostram ponere et aretentione eorum in antea abstinere vellemus, nos itaque deliberationeprebabita diligenti cupientes nos voluntati et beneplacito dictorum do-