Druckschrift 
4 (1870)
Entstehung
Seite
314
Einzelbild herunterladen
 

314

1348 forma, quibus hoc superius est expressum, et in eorum testimoniumsigilla nostra duximus presentibus appendenda.

Datum feria quarta post dominicam Keminiscere, anno domini mille-simo trecentesimo quadragesimo octavo.

Nos itaque compromisso huiusmodi sie autorizato in nos reeeptodictis venerabilibus viris domino Gerardo de Vivario preposito ecclesiesanetorum Apostolorum Coloniensis ex una et decano et capitulo eius-dem ecclesie ex altera partibus in dicto compromisso expressis per nossuper hiis, que de et super dissensionibus in ipso compromisso narratiset expressis dicere et proponere liinc inde voluerunt, diligenter auditismeritisque intentionem dietarum partium equa lance libratis et plenediscussis pluribus et diversis traetatibus precedentibus nobiscum et cumperitis deliberatione preliabita diligenti seeundum ea, que invenimus,quod iure et, ut inter dietas partes et earum successores perpetuum etreale maneat et inviolabiliter observetur, de auetoritate eiusdem reve-rendi patris nobis in hac parte attributa statuimus, diffinimus, laudamuset arbitramur seeundum separationem ab antiquo faetam inter ipsumprepositum neenon decanum et capitulum eiusdem ecclesie et seeundumconsuetudinem ipsius ecclesie hueusque observatam et interpretationemeiusdem separationis, quam ipsa consuetudo introduxit, prepositum ipsiusecclesie sanetorum Apostolorum non habuisse nee habere debere cano-nicatum et prebendam eiusdem ecclesie annexos neque fruetus, reddituset iura canonicatus et prebende nullasque sibi presentias in absentiaprepositi competere, ipsi domino preposito predicto et ipsius successoribussuper hiis perpetuum Silentium imponentes, nisi esset, quod alias ipseprepositus pro tempore existens tempore assecutionis ipsius prepositurehaberet vel postea assequeretur canonicatum et prebendam ipsius eccle-sie, quos inibi obtineret, reservantes nobis potestatem super aliis dis-sensionibus semel vel pluries etiam successive pronuntiandi seeundumformam dicti compromissi ac etiam declarandi ac interpretandi duhium,si quod super dieta nostra pronunciatione vel occasione ipsius emergeretvel quomodolibet ineideret ex postfacto. In quorum omnium testimo-nium sigilla nostra presentibus duximus appendenda.

Datum anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo,feria tertia post dominicam, qua cantabatur Judica me, que fuit oetavadies mensis aprilis.

Verum quia vos partes hinc et inde arbitrium et pronuntiatumhuiusmodi approbastis et expresse emologastis, vos, decane et capitulum,petivistis, quatinus ipsum arbitrium sive pronuntiatum de auetoritatenostra latum et factum, etiam confirmare et facere observari dignaremur,nos itaque de discretione et industria dictorum arbitrorum, arbitratorum