185
quoad vixerit, et post mortem ipsius Benigne Brunoni predicto et eius 1331heredibus in perpetuum indulgemus et liberaliter concedimus exnuncpro nobis et nostris perpetuis successoribus in futurum, quod vacantedicto oratorio ipsa Benigna presentabit, quoad vixerit, et post eius mortemBruno predictus et post eum heredes eiusdem in perpetuum discretoviro plebano ecclesie sancti Cristofori pro tempore existenti duos actusacerdotes ydoneos, de quibus duobus ipse plebanus unum, quem ma-Juerit, eliget et admittet ad Oratorium predictum et eius officiationemcum solempnitatibus. ad hoc debitis et consuetis, omni dolo et fraudeexclusis in premissis, que contra premissa nos vel dictus plebanus obicerepossemus aut vellemus. In cuius preseutationis testimonium faciende perdictam Benignam ea vivente et post mortem suam per Brunonem pre-dictum et eius heredes in perpetuum ipsi Benigna et Bruno deputaveruntecclesie sancti Cristofori predicte et plobano pro tempore existenti nomineipsius ecclesie tamquam matrici ecclesie in signum iuris patronatus red-ditus hereditarios et perpetuos sex solidorum Coloniensis pagamentiusualis 1 ) percipiendos et levandos a rectore oratorii antedicti singulisannis in festo beati Martini hyemalis. Et nichilominus oblationes omneset singulas a fidelibus oblatas singulis annis super altare dicti oratoriiinfra missarum solempnia ipse rector antedicti oratorii pro temporeexistens et in quatuor festis principalibus, videlicet nativitatis domini,pasche, penthecostes et assumptionis beate Marie virginis, idem rectororatorii suscipiet, levabit et suis usibus applicabit. In ceteris vero red-ditibus seu emergentiis ipsius oratorii quibuscurnque, eidem plebano nulloiure reservato, renunciamus nos prepositus predictus pro nobis et nostrissuccessoribus in perpetuum iuris auxilio utriusque, canonici et civilis, con-suetudinibus aut privilegiis quibuscurnque, que nobis ratione iuris patro-natus ipsius ecclesie sancti Cristofori contra Oratorium predictum etofficiantem ibidem pro tempore possent aliqualiter suffragari. In cuiusrei perpetuam memoriam sigillum nostrum de certa nostra scientia huicordinationi duximus apponendum una cum sigillo domini Mathie plebaniecclesie sancti Cristofori antedicte. Et nos Mathias plebanus ecclesiesancti Cristofori predicte profitemur, premissa omnia et singula vera'esse et de expresso nostro una cum dicti domini nostri prepositi ecclesiesancti Gereonis patroni ecclesie nostre predicte consensu processisse etgesta esse, et quibus presentibus nostro et successorum nostrorum nominein perpetuum consensum nostrum adhibemus in effectu sigillum plebanatusecclesie nostre predicte, quo uti consuevimus, apposuimus huic ordinationiin maius robur super eo una cum sigillo domini nostri prepositi antedicti.
') Die Handschrift hat usuales.