____ 47 ____
tates et liberas consuetudines habeant per totam terram nostram 1213Anglie, sicut supradictum est. Testibus Gerardo filio Petri comitisEssex. W. marescalco comite Pembroc. W. de ferrar. comite De-reby. Wilbelmo briwere. Hugoiie de Gurnaco. Thoma de Santforde.Datum per manum magistri Eicardi de marisco, archidiaconi Biche-mundensis et Northumbrie apud Corff. xxiin. die Julii anno regninostri quintodecimo.
Aus einer Copie des 15. Jahrhunderts im Stadt-Archiv und dem grossenPrivilegienbuch.
Nr. 42.
Papst Innocenz III. fordert die Gläubigen der kölner Provinz zum
Kreuzzuge auf und bestellt zu seinen Bevollmächtigten den kölner
Scholasticus Oliverius und den bonner Dechanten Hermann.
Rom im Lateran, 1213.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Uniuersis Christi fide-libus per Coloniensem prouinciam constitutis salutem et apostolicambenedictionem. Quia maior nunc instat necessitas, quam unquam in-stiterit, ut terre sancte necessitatibus succurratur et de succursu spe-ratur maior quam nunquam prouenerit utilitas prouentura, eia,resumpto clamore clamamus ad uos et pro illo clamamus, qui mo-riendo uoce magna clamauit in cruce factus obediens deo patri usquead mortem crucis, ut nos ab eterne mortis eriperet cruciatu, quiclamat etiam per se ipsum et dicit: si quis uult post me uenire, ab-neget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me, ac si dice-ret manifestius, qui me subsequi uult') ad coronam, me quoque sub-sequatur ad pugnam, quod nunc ad probationem proponitur uniuersis.Poterat enim omnipotens deus terram illam, si uellet, omnino defen-dere, ne in manus traderetur hostiles, posset et illam, si uellet, demanibus hostium facile liberare, cum nihil possit eius resistere uoluntati, sed cum iam superabundasset iniquitas, refrigescente chari-tate multorum, ut fideles suos a somno mortis ad uite Stadium exci-taret, agonem illis preposuit, in quo fidem eorum uelut aurum infornace probaret, occasionem salutis imo saluationis causam prestando,ut qui fideliter pro ipso certauerint, ab ipso feliciter coronentur, et
') Fehlt in der Handschrift; wir glaubten, es hier zusetzen zu müssen.