15
Nr. 9.
Der König Johann von England dankt den Kölnern und bestätigt ihrePrivilegien. — Wigton, 1204, 11. April.
Rex etc. ciuibus coloniensibus etc. Grates uobis referimus mul- 1204tiplices super honore, reuerentia, auxilio et bonis domino regi Ottoni,nepoti nostro a uobis collatis, uestram dilectionem attentius rogantes,quatenus opera dilectionis et obsequii, que erga eum adeo bene in-cepistis, ad effectum perducere studeatis optatum et ad hunc summumhonorem consequendum, quem deo annuente in breui consecuturi su-mus, ei ita uiriliter et efficaciter auxilium et consilium impendatis,ut ab eius sublimatione merito gloriam consequi debeatis. Ampliusenim uestro cedet honori, si per uos eius promotio finem sortituroptatum, a quibus totius fortune eius series et processus sumpsit ini-tium. Nos autem uos et omnes res et possessionis uestras in custo-diam et protectionem nostram suscepimus uobis concedentes liberumingressum et regressum ac transitum per vniuersam terram nostram,quocumque uobis placuerit, cum omnibus mercandisis uestris, saluistarnen nobis debitis et antiquis consuetudinibus nostris, quas ante-cessores uestri et uos tempore antecessorum nostrorum regum Angliefecistis et facere consueuistis.
Teste me ipso. Apud Wintoniam, XI. die Aprilis.
Nach einer Copie aus dem 15. Jahrhundert im Stadt-Archiv. Cf. Lappenberg,Urkundliche Geschichte des Stahlhofes zu London, Urkunden p. 6.
Nr. 10.
Papst Innocenz III. bestärkt die Kölner eindringlich in der Anhäng-lichkeit an den König Otto IV. — Rom im Lateran, 1204,
23. April.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis ciuibusColoniensibus salutem et apostolicam benedictionem. Etsi multi scan-dalizati fuerint super facto karissimi in christo filii nostri illustrisregis Ottonis in Romanorum imperatorem electi, uos tarnen in fideli-tate semper regia perstitistis et in suis ei temptationibus assistentesnon potuistis a deuotione ipsius et obsequio separari, sed tanto am-plius fuistis in eius deuotione feruentes, quanto auxilio et obsequiouestro amplius indigebat. Super hoc ergo uestram commendamus