Mehrteiliges Werk 
Nova institutio scholae Duisseldorpensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SCHOLAE.ter prius iterum atque iterum repetitis) tempus quodsuperest, exercendo stylo tribuatur. Quare singulisseptimanis, die Mercurij hora septima, & sabbato hora sexta, exhibebunt adolescentes secundae classis,tertiae & quartae suis praeceptoribus, nunc epistolamnunc resolutos uersus in prosam, & contra prosamligatam uersibus, nonnunquam eandem sententiamquàm numero si ßimè alijs atque alijo uerbis narratamaliquando rem aliquam per singulos descriptam locosdialecticos, quandoque etiam locum quempiam ex au-toribus desumptum, è Latino in Graecum, uel contrauersum. Caeterarum classium adolescentuli epistolamLatinè conscriptam, uel dialogum, ue apologum da-bunt.Quod exercitium & si pueris principio uidebi-tur difficile, tamen tum usu, tum praeceptorum dili-gentia fiet facilius.Adolescentes quoque aliquando pudicas comoedias& tragoedias agent, idque publicè, ut discant etiamcoram populo & c cetibus audacter loqui.Septima hora diebus Saturni disputabunt eiusdemclaßis adolescentuli inter ſe.Singulis mensibus publicè disputabitur thematisex officijs Ciceronis desumptis.Quilibet secundanus in quolibet semestri semeldeclamabit.APri-