Mehrteiliges Werk 
Nova institutio scholae Duisseldorpensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

INSTITVTIOSingulis diebus sub horam quintam superioribusclassibus elegans quaepiam sententia Graecè, inferio-ribus Latine, ex prouerbijs Solomonis praescribetur,sequenti die reddenda memoriter.Sacrae etiam literae nullo modo negligendae sunt, exquibus solis haurienda sunt illa, quae saluti animaenostrae conferunt.Diebus itaq; festis hora sexta & hora prima su-perioribus classibus, libellus quispiam e Biblijs desumptus, Graecè praelegetur, Caeteris Catechismus: Duo-decima & quarta illis Euangelia & Epistolae de tempore, uti uocant, Graecè, his eadem Latinè.Diebus Saturni hora duodecima, & prima Musica docebitur. Haec enim summo studio amplexandaest adolescentibus, uel Platone in tertio de Repub. eseptimo praecipiente: ut quae honesta est, castissima,poetarum parens, soror oratorum, nutrix Philoso-phorum, amica totius generis humani, Dijsque ipsis iucundißima. Aristot. quoque in octauo Politic. ad eamdiscendam iuuenes hortatur. Atque utinam adolescentesomnes, inter commessationes, pudicis, castisque cantilenis, potius quàm immanibus illis poculis uterentur,non ita ad libidinem prona ferrentur, non ad homici-dia usque aliquando deuenirent.Illud etiam in primis curandum, quod quotidie(singulis tamen lectionibus in ludo praelectis, diligenter