Mehrteiliges Werk 
Nova institutio scholae Duisseldorpensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

INSTITVTIO.Prima etiam aetate exercenda est memoria, quae, utFabius inquit, exc olendo augetur. Constat autem duabus partibus, celeriter compraehendere, & fideliter continere: celeriter compraehendimus, quae intelligimus:continemus, quae attente & crebro memoriae mandauimus.Doctiores condiscipuli eadem quae à praeceptoresunt audita, indoctioribus repetent, ac familiarius ex-planabunt, ut exerceantur doctiores, & indoctioresexcitentur.Finis studiorum hic esto, non ut gloriam uel diuitias tibi compares, sed ut uirtute praestare poßis, pa-triae prodesse, alios docere, teipsum cognoscere, & naturae arcana scrutari.Scholastica institutio ac disciplina.rincipio adolescentes qui nobis committuntur pietati operam danto, debet enim is esse finis omnium studiorumut Dei honor quaeratur, Sic enim fiet, ut non solum foe-licius succedant studia, sed & alia adfluant liberalius.Mane tempestiue surguto, ac initium diei in nomine patris & filij & spiritus sancti auspicantor. Deindedominica oratione, alij sue pijs precatiunculis Dei prae-sidium implor anto, quo habito nihil difficile, quo ne-glecto nihil poßibile.Aedem sacram pertranseuntes, aut imaginem crucis, nudanto caput, ac modicè flexis genibus, Deumoptimum