26Boopa Dei quondam sedes, quae dogmata ChristiTutiùs è puro lympida fonte bibit:Haec jam Bonna jacet stygiis obfusa tenebris:Heu! jacet, & noctem non capit ipsa suam.Musa mihi causas memora, quo crimine tantoLæsi sint Superi, quòd mala tanta ferant!Palladium Bonnam dicunt! ego dico lupanarDogmatis insani; canta juventa cave.Deposito, quae turba docet malesana, cuculloSuspicit, & leges has putat esse Dei.Cerberus è stygio non tot mala provomit antro,Quanta viri unius lingua profana vomit.Hostes Romuleae sedis, triplicisque tiaraeEffundunt virus, quale nec Orcus habet.In primam Christi cathedram Hedderichius irasEructat, quales impia turba solet.Judas Thadæus, primi cognominis audaxSectator, quae non Ethnica monstra parit.Effrons Schneiderus Veneri blanditur, & aulae:Pestiferam tentat dextra nefanda lyram,Aulae assentator Weymerus, masculus illeImberbis, Latium se putat esse Deum.Siccine, dira cohors, laceras pia viscera Matris;Matris, quae plenum pectus amore gerit.Utredit ad vomitum canis, ut furor, iraque mentemPraecipitat, stricto cùm timet, ense necem;Sic ipsana cohors, quò plus convellitur, iras,Non verum veris objicit; una sapit.Bucerus infernis si quandò rediret ab undis,Vobiscum similes funderet ore sonos.Gallia tristè gemit Superum sibi turpiter arasEverti, amissas Religionis opes.Ipsa Vienna docet, quid sit contemnere Divos,Tangere sacrilegâ quid vasa sancta manu.Hæc
Druckschrift
Aechtes Actenstuck der Lästerung, Verläumdung und Unverschämtheit aus dem Bönnischen Universitäts-Briefschranke
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten