Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

22(d) & alleman. (e) decernitur, quod filius in Curia feudali pro patre res-pondere debeat, si bona possideat, de quibus pater vivus conventus erat,aut si mulcta ex feudo solvenda fuerit defuncto jam in vita dictata. Hu-jus statuitionis nullum aliud fundamentum esse potest, nisi quod filius suc-cedens in feudo simul fiat haeres patris allodialis, quia nonnisi haeres per-sonam defuncti repræsentat, & ex hujus persona obligatur. Præsertimcum mulcta intuitu feudi patri vivo dictata non possit esse debitum feu-dale sed allodiale, consequenter & filius eam nonnisi qua haeres allodialissolvere debeat. Hoc ipsum clarius adhuc patet ex jure feud. alleman.(f) & bavar. (g) ubi definitur, quod si vasallus feudum sine evnsensu do-mini oppignoraverit, & hic illi trina vice denunciaverit, ut feudum re-luet, illeque post denunciationem moritur & post terminum in ea expres-sum, apertum domino feudum est, si vero vasallus haeredes feudales: id est;filios relinquit, illi tenentur feudum liberare a die, quo mortem patris res-civerunt intra sex septimanas & unum diem, antequam à domino investi-turae renovationem petere possunt. Debitum, de quo hic sermo fit, ne-que debitum feudale sui natura tale ex versione ortum, neque etiam con-sensuatum esse potest: non enim ultimum, quia in dicto cap. nulla occur-rit mentio de consensu haeredum feudalium in oppignorationem interpo-sito: neque etiam primum, quia alias quoque dominus debitum illud sol-vere deberet, nam debitum feudale sui natura tale quemvis feudi possesso-rem obligare, extra dubium est: a quo tamen cap. cit. dominum expres-se liberat. Ergo debitum illud debet esse allodiale, & nihilominus praeci-pitur filio, ut illud solvat, sed ad debitum allodiale solvendum non potestesse obligatus qua successor feudalis, sed tantum qua haeres allodialis, con-sequenter cum filio indistinctim jubeatur, ut illud solvat, is quoque indes-tinctim debet esse haeres allodialis, ideoque & indistinctim debebit haere-ditatem allodialem adire, si in feudo succedat.(d) Art. 47.(e) Cap. m. 55.(f) Cap. m. 92. §. 7. 8. & 9.(g) Cap. m. 24. in fin.§. XVIII.Praesertim cum jus feudale Longobardicum in germania receptum sit.i denique filius etiam secundum jus germanicum feudum retinere, &allodialem patris haereditatem repudiare potuisset: inde tamen male infer-retur,