Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
20
Einzelbild herunterladen
 

20decreti rationes, quae tamen substantialiter diversae non sunt ab his quatuora J. P. LUDEWIG (a) in medium productis, & consistentibus a) prime inPOTESTATE Paterna, deinde b) in REVERENTIA, in qua, olim imprimis liberi,post c) in PUDORE destituti haeredis, & demum d) in FACULTATE, qua itaobligatus per dominum feudi iterum poterat solvi & liberari. Verum neu-tra harum rationum videtur sufficiens ad decretum cit. justificandum:etenim ad (a) fundamentum á patriâ potestate desumptum ponit laudatusauthor (b) in eo, quod pater olim ex juribus latii in liberos habuerit. jusvitae & necis, aeque ac jus eos vendendi, & sic in servitutem detrudendi, per-consequens & inhabiles reddendi ad succedendum in feudis, homine nonnisi libero dignis, & ideo, ne patris irae ad talia excitarentur, credentisfilium repudiatâ forsan haereditate allodiali in feudum successurum fore,præfatum decretum conditum sit. Ast Sæculo III. modo jus latii inhu-manam illam in liberos potestatem sustulerat (c), longobardi autem nonnisi saeculo VI. (d) italiam ingressi sunt; ergo tempore horum in latiumingressûs praefata inhumana in liberos potestas per tria modo saecula inipso latio abrogata erat, per consequens credibile non est, longobardospotestatem illam patriam ex abrogatis latii legibus recepisse, adeoque nechæcce potestas, a longobardis nunquam adoptata, rationem decreti cit, inse continere potest. Ad b) & c) reverentia & pudor destituti haeredisex mente prælaudati authoris (e) in hoc unum coincidunt, quod apud an-tiquos romanos tam familiae quam defuncto dedecori fuerit, haeredem in-venire non posse, ideoque filios fuisse haeredes necessarios, ut scilicet pa-tris defuncti aes alienum solverent, ejusque facta praestarent: verum nechaec ratio relevans esse potest, siquidem saeculo VI. quo longobardi ita-liam occuparunt, liberi per aliquot modo saecula desierant esse haeredesnecessarii, eoquod beneficium abstinendi introductum fui jure praetorio (f).Ad d) intelligit prælaudatus author (g) per facultatem, qua filius ita ob-ligatus per dominum feudi iterum poterat solvi ac liberari, nihil aliud, nisilibera domini potesta, si ium de feudo cum allodio repudiato ex nova gra-tia investiendi: sed nec hoc quidquam ad rem facere potest, siquidem im-primis incertum est, num dominus hac sua potestate usurus sit. Et deineadem haec potestas domino competeret, si agnati etiam feudum cum al-lodio(a) In dissert. cit. Cap. 5. §. 4.(b) Ibidem in not. sub. lit. ec.(c) L. 3. cod. de pat. potest. I. un. Cod. qui parent. vel liber. occider. I. I. cod. de pa-trib. qui liber. suos distraxer.(d) REGIN. chron. fol. 10.(e) Loc. cit. in not. sub lit. ff. & gg.1) §. 2. inst. de haered. qualit. & L. 57. pr. ff. de acquir. vel amitt. haered.(E) Loc. cit. in not. sub lit. bb.